AAS 44 (1952), p. 394

Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda
Fide praepositorum consilio, suppleto, quatemus opus sit, aliorum
quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumant, consensu,
re plene cognita, supremae Nostrae potestatis plenitudine ea quae sequuntur
decernimus.
A Dioecesi Ranchiensi territorium illud seiungimus quod totum civilem
districtum de Surguia complectitur et maiorem partem civilis districtus
de Raigarh, quae intra ipsius dioecesis limites exstat ; a dioecesi
vero Nagpurensi reliquam eiusdem districtus de Raigarh partem ad hanc
dioecesim spectantem. Ex ita avulsis territoriis novam erigimus et constituimus
dioecesim, iisdem circumscriptam limitibus quibus duo quos
memoravimus districtus terininantur, quam ab urbibus Raigarh et Ambikapur
« Raigarhensem - Ambikapurensem » nuncupandam volumus.
Huius novae dioecesis sedem episcopalem in Patthalgaum urbe constituimus,
quam propterea ad civitatis episcopalis dignitatem extollimus.
Episcopi vero cathedram in templo illo figimus quod Episcopus ad
dioecesim ipsam primus eligendus aptiorem ad rem aestimaverit, quod
propterea ad Cathedralis templi gradum ex nunc evehimus, eique et
pro tempore Raigarhensibus-Ambikapurensibus Episcopis omnia attribuimus
iura, privilegia, insignia, honores et gratias, quibus ceterae Cathedrales
Ecclesiae earumque Antistites iure communi fruuntur et gaudent,
illosque pariter iisdem astringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri astringuntur. Dioecesim autem nunc erectam suffraganeam
constituimus Metropolitanae Ecclesiae Calcuttensi, cuius proinde
Archiepiscopi metropolitico iuri Episcopos pro tempore RaigarhènsesAmbikapurenses
subiectos decernimus. Quum vero praesentis temporis
adiuncta haud permittant quominus in nova hac dioecesi Canonicorum
Capitulum modo constituatur, indulgemus ut interim pro Canonicis
e clero vel in ipsa urbe Potthalgaum vel in propinquioribus locis degente
Consultores dioecesani, ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Mensae
episcopalis dotem constituent congrua redituum et bonorum pars si
quae sint, ad territoria, ex quibus nova haec dioecesis est efformata,
pertinentium nec non Curiae emolumenta et oblationes quae a fidelibus,
in quorum bonum dioecesis ipsa erecta est, praeberi solent. Quod autem
attinet ad huius dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis
vel Administratoris, sede vacante, electionem, ad illorum qui
in sortem Domini vocati sunt institutionem, ad clericorum et fidelium
iura et onera, aliaque huiusmodi servanda iubemus quae sacri canones
et decreta synodalia in Indiis Orientalibus vigentia praescribunt.
Ad quae omnia- ita disposita et constituta exsequenda venerabilem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.