AAS 44 (1952), p. 395

Fratrem in India Internuntium Apostolicum vel eum qui Internuntiaturae
illi harum Litterarum exsecutionis tempore praeerit deputamus
eique necessarias et opportunas attribuimus facultates etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, facto ei onere authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplum ad S. Congregationem de Propaganda Fide quamprimum
transmittendi. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis, vel
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis
eadem prorsus adhibeatnr fides, quae hisce ipsis Litteris ostensio
adhiberetur. Praesentes autem Litteras firmas, validas et eificaces fore
suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere volumus ac decernimus,
contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
derogamus, non obstantibus. Nemini ergo liceat hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis, commissionis,
decreti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Eomae apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo primo, Pontificatus
Nostri tertio decimo.

Pro S. E. E. Cancellario

E. Card. TISSERANT P. Card. EUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

A. Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.

Loco hB Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXII, n. 86.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.