AAS 44 (1952), p. 516

constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, quibuslibet minime
obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis, vel excerptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus
haberi fidem volumus, quae hisce ipsis Litteris haberetur ostensis. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Ianuarii,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, Pontificatus
Nostri tertiodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
E. Card. TISSERANT P. Card. FUMASON.I BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Alfonsus Carinci, Archiep. tit Seleucien., Decanus Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco 83 Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXXXIII, n. 24.

IV

SANCTAE SEVERINAE, CARIATENSIS, RHEGINENSIS

PROVINCIA ECCLESIASTICA SANCTAE SEVERINAE, SUPPRIMITUR; S. SEVERINAE
ECCLESIA, CUI SERVATUR ARCHIEPISCOPALIS DIGNITAS, S. SEDI DIRECTE
SUBICITUR ET CARIATENSIS DIOECESIS, HUCUSQUE UNICA IPSIUS METROPOLITANAE
ECCLESIAE SUFFRAGANEA, METROPOLITANAE ECCLESIAE RHEGINENSI
SUFFRAGANEA CONSTITUITUR.

PIUSEPISCOPUS
SERVUS SEVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romanis Pontificibus, quibus divinus ipse christianae religionis Conditor
in universum terrarum orbem potestatem attribuit, ius est ecclesiasticas
circumscriptiones ob iustas causas immutare, novas erigendo dioeceses
et provincias, vel etiam exstinguendo, si id res ipsae postulare

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.