AAS 44 (1952), p. 517
videantur. Hac Nos modo potestate utendum putamus ad Ecclesiam
quod attinet S. Severinae, quae, cum ab anno millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, post obitum b. m. Antonii Galati Archiepiscopi suo
sit orba Pastore, atque Episcopo Crotonensi hucusque in Administrationem
Apostolicam sit commissa, suo nunc est Pastori instruenda, atque,
ob peculiaria rerum locorumque adiuncta, Sedi Apostolicae directe
subicienda. Quapropter, de consilio venerabilis Fratris Nostri S. R.
E. Cardinalis, S. Congregationis Consistorialis a Secretis, suppleto, quatenus
opus sit, quorum res interest, vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, re mature perpensa, provinciam ecclesiasticam S. Severinae,
quae archiepiscopali eiusdem nominis sede et una tantum
suffraganea, cathedrali videlicet Ecclesiae Cariatensi, constat, Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine supprimimus. Capitulum igitur S. Severinae
metropolitanum esse desinet. Prae oculis vero habentes S. Severinae
Ecclesiam non uno nomine insignem esse, eidem servamus archiepiscopalem
titulum et gradum, eamque Nobis et Sedi Apostolicae directe
subiectam declaramus, praecipientes tamen ut S. Severinae pro tempore
Archiepiscopus, licet Sanctae Sedi directe subiectus, Concilio Provinciali
et Episcoporum conventibus Provinciae Ecclesiasticae Rheginensis
interesse queat ac debeat. Archiepiscopali igitur Ecclesiae S. Severinae
iura et onera spectabunt quae ceterarum huiusmodi Ecclesiarum sunt
propria; eius autem Praesulibus hinc iura, privilegia et potestatem compétent,
hinc onera et obligationes quae iure communi eiusmodi Praesulibus
competunt. Iisdem autem Archiepiscopis pro tempore S. Severinae
nominatim concedimus ut in posterum quoque, intra limites vero suae
archidioecesis, crucem ante se ferant et sacro pallio iuxta liturgicas
leges utantur, postquam tamen in sacro Consistorio rite postulatum et
obtentum fuerit. Cathedralem porro Ecclesiam Cariatensem, ob suppressionem
Provinciae Ecclesiasticae S. Severinae a quolibet huius sedis
Archiepiscopi metropolitico iure exemptam, Metropolitanae Ecclesiae
Rheginensi suffragai)eam constituimus et Cariatensem Episcopum metropolitico
Rheginensis Archiepiscopi iuri subicimus. Ad haec autem
uti supra disposita exsecutioni mandanda delegamus venerabilem Fratrem
Ioannem Ferro, Archiepiscopum Rheginensem, eique propterea necessarias
ad id et opportunas concedimus facultates etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, eidemque onus imponimus peractae exsecutionis actorum
fide dignum exemplum ad S. Congregationem Consistorialem quamprimum
trasmittendi. Praesentes autem Litteras firmas, validas et efficaces
esse et fore suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere atque