AAS 5 (1913), p. 191

mentio fit de hac speciali exemptione eademque confirmatur. Primitus
autem concessa fuit Constitutione Clementis VI, Ad fructus uberes, edita
mense iulio anno 1346, et alia Constit, mensis febr. 1474 Xisti IV, Dum
fructus uberes.
Caeterum, tum citatum caput Volentes, Innocentii IV, tum cap. XIV,
sess. VII et c. XX, sess. XXIV, De ref., Conc. Trid. non comprehendere
Regulares « ideoque eos iuxta eorum privilegia coram suis superioribus
« vel Conservatoribus esse conveniendos » declaravit S. C. Concil, et has
declarationes confirmavit Paulus V die 24 aug. 1607, uti refertur in editione
Concil. Trident, quam curavit Ludovicus Richter ad c. XIV, sess. VII
Conc. Trid.
Sed ex hoc capite Concilii Tridentini iudex primae instantiae
aliud deduxit argumentum suae competentiae, ex duplici ratione. Nam
iussit Concilium Tridentinum « in aliis vero (causis civilibus) si ipsum
« iudicem (nempe Conservatorem, seu a Sede Apostolica delegatum) non
« habuerint, coram locorum Ordinariis tamquam in hoc ab ipsa Sede dele-
« gatis conveniri possint », et antea, eodem iure conveniendos esse ab Ordinariis
iusserat « Regulares extra monasterium degentes, quomodolibet
« exemptos, etiam si certum iudicem deputatum in partibus habeant ».
Observavit autem iudex Mechoacanen. certum esse et incontroversum,
Patres Augustinianos? neque habere iudices Conservatores neque dicendos
esse degere et versari intra monasterii claustra, cum dispersi fuerint
tyrannicis legibus quibus prohibebantur conversan in suis monasteriis.
Praeterea idem iudex invocavit praescriptionem Concilii plenarii
Americae Latinae adprobati a Leone XIII f. r. « il 25 décembre 1898 »
ubi in Can. 304, urgetur observantia tum dicti cap. XIV, sess. 7, Conc.
Trid. tum Const. Volentes, tum Const. Gregorii XV, Sanctissimus, 20 septembris
1621: « Quoad cognitionem et definitionem causarum quae cognosci
« debuissent ab eorum iudicibus Conservatoribus, si his ausi fuerint
« aliter uti quam iuxta formam dictae Constitutionis ». Et haec referuntur
in appendice eiusdem Concilii sub num. 121, ubi summatim
describuntur « negotia praecipua in quibus Regulares exempti, exclusis
« indubitatis privilegiis, generatim subiiciuntur episcopo iuxta elenchum
« Giraldi et Lucidi ».
Iamvero, ad hoc observandum est, censuerunt DD., nomine Conservatorum
intelligi et comprehendi iudices a Sede Apostolica delegatos ad
defendendas certas personas privilegiatas seu exemptas ab Ordinariorum
potestate, veluti Ordines religiosos, Universitates studiorum,
Capitula, personas miserabiles, quoties hac convenirentur in iudicio seu
fuerint rei conventi, non actores, et defendendi essent a manifestis seu

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.