AAS 5 (1913), p. 233

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE.

I.

ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI DE BANGUELO, TERRITORIO NYASSENSI

IN DUAS PARTES SEPARATO.

PIUS PP. X.
Ad perpetuam rei memoriam. — Magno est semper Nobis solacio,
quod ferae incultaeque gentes, quae prius in tenebris et in umbra mortis
sedebant, tanto numero ad Christi fidem convertantur, ut necesse sit
novas pro eis condere Missiones. Iucundo igitur accepimus animo dominicum
gregem ita in latissimo apostolico vicariatu Ny assensi crevisse,
ut opportunum videatur haud parvam ex illo regionem seiungere, in qua
proprii pastores spirituale suis ovibus pabulum facilius ac satius praebere
queant. Universa itaque huiusmodi re cum VV. FF. NN. S. R. E.
Cardd. christiano Nomini Propagando praepositis sedulo perpensa, motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostra, deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum litterarum vi, territorium Nyassense,
ad occidentem versus usque ad civilia anglo-belgica confinia prolatum,
per displuvii lineam inter Luangua et Chambezi flumina exsistentem,
ac dein per decimum tertium australis latitudinis gradum in duas
partes dividimus et separamus, quarum alteram ad meridiem iacentem
antiquo Nyassae nomine dici iubemus, alteram vero ad boream in proprium
Vicariatum Apostolicum cum omnibus et singulis iuribus, honoribus,
privilegiis et indultis quae ad Missiones pertineant, erigimus et
constituimus, eumque « de Banguelo » decernimus appellari. Ut autem

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.