AAS 5 (1913), p. 274
diem vicariatu apostolico de Fianarantsoa; ad occidentem mare Mozambiquensi
a XIX ad XX gradum latitudinis. Novam autem praefecturam
apostolicam de Betafo curis Missionariorum a Salette nuncupatorum
concredendam esse iidem Patres statuerunt.
Facta autem relatione hac super re Ssmo D. N. Pio div. prov. PP. X
in audientia diei 7 vertentis maii, eadem Sanctitas Sua sententiam
Emorum Patrum in omnibus ratam habuit atque confirmavit, praesensque
ad id Decretum confici iussit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 15 maii, anno 1913.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
C. Laurenti, Secretarius.
II.
DECRETUM.
IMMUTATUR NOMEN VICARIATUUM APOSTOLICORUM IN INSULA MADAGASCAR
EXSISTENTIUM.
Cum in generalibus comitiis habitis die 10 martii vertentis anni
Emi Patres huius S. Consilii Fidei Propagandae novum vicariatum apostolicum
de Fianarantsoa nuncupatum atque praefecturam apostolicam
de Betafo dictam in insula Madagascar erexissent, quo melius distinguantur
propriis appellationibus alii vicariatus apostolici in eadem insula
praeexsistentes, opportunum visum est eosdem nominibus urbium residentialium
singulorum vicariorum apostolicorum in posterum appellare.
Quapropter iidem Emi Patres statuerunt, vicariatum apostolicum Madagascarensem
septentrionalem deinceps appellandum esse vicariatum
apostolicum de Diego Suarez; vicariatum apostolicum Madagascarensem
centralem, de Tananarive; denique vicariatum apostolicum Madagascarensem
meridionalem, de Fort-Dauphin. Facta autem relatione hac
super re Ssmo D. N. Pio div. prov. PP. X in audientia diei 7 vertentis
maii, eadem Sanctitas Sua sententiam Emorum Patrum ratam habuit
et confirmavit, atque praesens ad id Decretum fieri iussit.
Datum Romae ex aedibus sacrae Congregationis de Propaganda Fide,
die 20 maii, anno 1913.
Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
C. Laurenti, Secretarius