AAS 5 (1913), p. 291
COMMISSIO PONTIFICIA DE RE BIBLICA
i.
DE AUCTORE, DE TEMPORE COMPOSITIONIS ET DE HISTORICA VERITATE LIBRI
ACTUUM APOSTOLORUM.
Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Be Biblica ita
respondendum decrevit:
I. Utrum perspecta potissimum Ecclesiae universae traditione usque
ad primaevos ecclesiasticos scriptores assurgente, attentisque internis
rationibus libri Actuum sive in se sive in sua ad tertium Evangelium
relatione considerati et praesertim mutua utriusque prologi affinitate et
connexione (Luc., I, 1-4; Act., I, 1-2), uti certum tenendum sit volumen,
quod titulo Actus Apostolorum, seu npa&is 'A-rcoarókwv, praenotatur,
Lucam evangelistam habere auctorem?
R. Affirmative.
IL Utrum criticis rationibus, desumptis tum ex lingua et stylo, tum
ex enarrandi modo, tum ex unitate scopi et doctrinae, demonstrari
possit librum Actuum Apostolorum uni dumtaxat auctori tribui debere;
ac proinde eam recentiorum scriptorum sententiam, quae tenet Lucam
non esse libri auctorem unicum, sed diversos esse agnoscendos eiusdem
libri auctores, quovis fundamento esse destitutam?
R. Affirmative ad utramque partem.
III. Utrum, in specie, pericopae in Actis conspicuae, in quibus,
abrupto usu tertiae personae, inducitur prima pluralis (Wirstücke), unitatem
compositionis et authenticitatem infirment; vel potius historice
et philologice consideratae eam confirmare dicendae sint?
R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.
IV. Utrum, ex eo quod liber ipse, vix mentione facta biennii primae
romanae Pauli captivitatis, abrupte clauditur, inferri liceat auctorem
volumen alterum deperditum conscripsisse, aut conscribere intendisse,
ac proinde tempus compositionis libri Actuum longe possit post eamdem
captivitatem differri; vel potius iure et merito retinendum sit
Lucam sub finem primae captivitatis romanae apostoli Pauli librum
absolvisse?