AAS 5 (1913), p. 458

I - DE DOMINICIS

ET FESTIS HUCUSQUE DOMINICIS DIEBUS AFFIXIS

1. Dominicae quaevis assignationem perpetuam cuiuslibet Festi
excludunt: idcirco Festa tam universalis Ecclesiae quam alicuius loci
propria, quae hucusque Dominicis assignata fuerunt, celebrentur die fixa
mensis qua in Martyrologio inscribuntur, si haec habeatur ; secus prima
die qua occurrere potest Dominica in qua hucusque celebrata sunt. Excipiuntur
tamen:
a) Festum Ssmae Trinitatis, quod Dominicae I post Pentecostem
assignatum manet.
b) Festum Ssmi Nominis Iesu, quod ab omnibus celebrabitur in
Dominica quae occurrat a die 2 ad 5 ianuarii, et, si ea non occurrerit
vel impedita fuerit ab Officio nobiliori, die 2 eiusdem mensis.
c) Solemnitas S. Ioseph, Sponsi B. Mariae Virg., Conf. et Ecclesiae
universalis Patroni, quae assignabitur Feriae IV ante Dominicam III post
Pascha occurrente et in ea cum sua integra Octava recoletur, redacto
ad ritum Duplicem II. classis alio Festo S. Ioseph diei 19 martii.
d) Festum S. Ioachim, fixe celebrandum die 16 augusti, inde in
sequentem diem 17 translato Festo S. Hyacinthi.
e) Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis, quod, seorsim
ab Anniversario Dedicationis aliarum Ecclesiarum Dioecesis, in tota
Dioecesi die ipsa anniversaria celebrabitur, si ea innotescat: secus alia die
fixa arbitrio Episcopi, audito tamen Capitulo Cathedrali, semel pro semper
designanda.
/) Anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, quod pariter, si
hucusque sua propria die a singulis Dioecesis Ecclesiis celebratum est,
ipsa die celebrari pergat: si vero in tota Dioecesi vel Instituto unica
die recoli consuevit Dedicatio omnium Ecclesiarum Dioeceseos, haec,
extra Ecclesiam Cathedralem, in Ecclesiis consecratis tantum, non vero
in aliis recoli poterit, die ab Ordinario, ut supra, designanda, quae
tamen alia sit a die Dedicationi Ecclesiae Cathedralis recolendae assignata.
Quae item observentur de Anniversario Dedicationis omnium
Ecclesiarum alicuius Ordinis seu Congregationis, quod hucusque in
Dominica celebrari consueverit,
g) Festa Sanctorum vel Beatorum, quorum mentio non fit in Martyrologio,
quae tamen celebranda sunt, iuxta Rubricas, die eorum natali,
si agnoscatur, dummodo per Litteras Apostolicas alius dies non fuerit
assignatus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.