AAS 5 (1913), p. 459
h) Festa quae certis Dominicis post Pascha vel post Pentecosten
affixa sunt, quae semel ab Ordinario, ut supra, assignanda erunt congruentiori
Feriae infra Hebdomadam immediate praecedentem.
2. Ubi Solemnitas externa Festorum quae hucusque alicui Dominicae
perpetuo affixa erant, in ipsa Dominica celebratur, de Solemnitate
Festi Duplicis I classis permittuntur Missae omnes, praeter Conventualem
et Parochialem, semper de Officio diei dicendas; de Solemnitate
vero Festi Duplicis II classis permittitur tantum unica Missa solemnis vel
lecta. Excipitur Solemnitas externa Ssmi Rosarii, quae Dominica I Octobris
celebrari poterit cum omnibus Missis, praeter Conventualem et Parochialem,
de Ssmo Rosario, ut supra dictum est de Duplicibus I classis.
Omnes Missae de his Solemnitatibus in Dominica celebratis semper
dicantur ut in ipso Festo de quo agitur Solemnitas, addita Oratione
de Officio diei et aliis omnibus quae dicendae essent, si Festum ipsa
Dominica incidisset. Prohibentur tamen in omnibus Dominicis maioribus,
et in aliis Dominicis in quibus fiat Officium nobilius ipso Festo
cuius Solemnitas externa peragitur; sed in casu, praeterquam in Duplicibus
I classis Domini Ecclesiae universalis, in omnibus Missis quae
alioquin de Solemnitate externe celebrata permitterentur, addatur eius
Oratio sub unica conclusione cum prima. Ubi tamen adest obligatio
Missae conventualis, non permittitur in casu alia Missa solemnis, sed
Oratio de Festo externe tantum celebrato addi poterit, uti supra, in ipsa
Missa Conventuali.
3. Dominicae II, III et IV Quadragesimae, ad gradum Dominicarum
I classis-evectae, nulli in posterum cedent Festo, neque etiam
Duplici I classis.
Dominica autem quae occurrat die % 3 vel 4 Januarii, si in ea
celebrandum non sit, iuxta Rubricas, Festum Ssmi Nominis Iesu aut
aliud\ Festum Domini, et dummodo de ipso Domino nulla fiat Commemoratio
neque occurrens neque concurrens, commemoretur in utrisque
Vesperis, Laudibus et Missa, per Antiphonas, Versus et Orationes Dominicae
infra Octavam Nativitatis, sed de ea non dicitur IX Lectio Homiliae
nec legitur Evangelium in fine Missae.
Officium vero Dominicae quae post Epiphaniam, superveniente Septuagésima,
vel post Pentecosten, superveniente Dominica XXIV, anticipari
debet, celebretur in Sabbato praecedenti ritu Semiduplici, cum omnibus
privilegiis Dominicae tam in occursu quam in concursu ad I Vesperas.
Omnia dicentur de Sabbato, et in I Vesperis, de Feria VI praecedenti,
praeter Orationem, Lectiones, Antiphonam ad Benedictus et Missam
propriam; et post Nonam nil fit amplius de Dominica anticipata.