AAS 5 (1913), p. 460
II - DE OCTAVIS
1. Octavae Paschatis, Pentecostes, Epiphaniae, Ssmi Corporis Christi,
Nativitatis Domini et Ascensionis sunt privilegiatae, et de eis, si quando
integrum faciendum non sit Officium, semper tamen fit Commemoratio
in Laudibus, Missa et Vesperis. Eorum Officium integre recitatur ut in
die Festo praeter ea quae suis locis adsignantur.
% In Officio autem tum de die infra Octavam, tum de die Octava
aliorum quorumlibet Duplicium I classis, etiam Domini, Antiphonae et
Psalmi ad omnes Horas et Versus Nocturnorum dicantur de occurrenti
hebdomadae die, et Lectiones I Nocturni, nisi habeantur propriae, vel,
Lectionibus de Scriptura deficientibus, sumi debeant de Festo aut de
Communi, dicuntur cum suis Responsoriis de Tempore, ut infra dicetur.
Dies autem Octava huiusmodi, etiam Domini, tam in occursu, quam
in concursu, cedit cuilibet Dominicae.
3. De Octavis vero Duplicium II classis universalis Ecclesiae nihil
fit nisi in die Octava, et quidem sub ritu Simplici: ita ut si occurrat
in eo aliquod Officium Duplex vel Semiduplex, etiam repositum vel
translatum, aut Feria maior vel Vigilia, de die Octava huiusmodi fiat
tantum Commemoratio iuxta Rubricas. Festa vero Simplicia occurrentia
commemorantur in Officio de die Octava: cui cedit etiam Officium
S. Mariae in Sabbato, in casu omittendum.
Idem servatur de Octavis Duplicium II classis alicuius Dioecesis vel
particularis Ecclesiae, quae pariter, nisi penitus omitti velint, tantum in
die Octava, et sub ritu Simplici celebrandae erunt.
4. Octavae Festorum particularium post diem Nativitatis Domini
non amplius impediuntur.
5. Lectiones II et III Nocturni singulis diebus per Octavas Festorum
Duplicium II classis Ecclesiae universalis hucusque assignatae,
inserantur in Octavario Romano : non vero Lectiones I Nocturni, etiam
si habeantur propriae.
III - DE RESPONSORIIS DE TEMPORE,
DE LECTIONIBUS E SCRIPTURA OCCURRENTI, ET DE ALIIS PARTIBUS
OFFICIORUM PROPRIIS
1. In Officiis tam novem quam trium Lectionum, quandocumque
sumuntur Lectiones de Scriptura occurrenti, cum eis adhibeantur Responsoria
de Tempore: ita tamen ut Lectiones Dominicae cuiuslibet,
etiam si reponantur infra hebdomadam et simul cum Lectionibus de