AAS 5 (1913), p. 497

DECRETUM.

CONSTITUITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LINDI IN AFRICA ORIENTALI

GERMANICAE DITIONI SUBIECTA. *

Ut ad orientales oras Africae centralis consultius indigenarum conversioni
provideretur, Emi Patres S. huius Consilii Fidei Propagandae,
in plenariis comitiis die 10 vertentis mensis habitis, a vicariatu apostolico
Daressalamensi, qui latissime patet, universum eius territorium
quod ad meridiem iacet inter Massa lacum et Oceanum, dismembrandam
et in separatam Praefecturam Apostolicam erigendum esse censuerunt,
cuius limites sint:
Ad boream Mbemkuru flumen ab eius osti o ad fontes, mox recta
linea quae exinde ducitur usque eo ubi Pitu flumen in Ruhuje influit,
hinc Ruhuje flumen usque ad eius fontes, ac demum linea quae a praedictis
fontibus ducta, Massae lacus verticem septentrionalem attingit.
Ad occidentem autem lacus Massa. Ad meridiem vero confinia civilia
quae territorium Germanicum a Mozambiquensi colonia dirimunt. Ad
orientem tandem Oceanus. Porro sic definitam Praefecturam a Lindi,
urbe territorii principe, nuncupandam, ac alumnis Congregationis Benedictinae
de S. Othilia concredendam esse statuerut.
Quam sententiam, Ssmo D. N. Pio div. prov. PP. X per infrascriptum
S. Congregationis Secretarium in audientia eiusdem diei relatam.
Sanctitas Sua in omnibus adprobare ratamque habere dignata est, praesensque
ea de re Decretum fieri iussit.
Datum Romae ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die
12 novembris anno Domini 1913.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.
L. © S .
C. Laurenti, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.