AAS 5 (1913), p. 90
caritas in terris florerent. Consentaneum igitur esse ducimus,
hac felici occasione, qua tam egregium factum recolitur, Deum,
Virginem Eius Genetricem et reliquos Caelites, Apostolos praesertim,
etiam atque etiam adprecari, ut populi universi decus
et honorem Ecclesiae instaurantes, ad tantae matris gremium
confugiant, errores, quibus inconsulti fidei inimici eius claritati
tenebras obducere nituntur, pro viribus depellant, Romanum
Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione
omnium rerum praesidium et columen fidenti animo
intueantur. Tum sperare licebit, homines oculis ad Crucem denuo
fixis, in hoc salutari signo et Christiani nominis osores, et
effraenatas cordis cupiditates omnino devicturos. Verum quo
humiles •preces, in catholico orbe hac saeculari solemnitate
adhibendae, spirituali fidelium bono satius cumulentur, eas
Plenaria Indulgentia in forma Iubilaei locupletandas censuimus,
omnes Ecclesiae filios vehementer hortantes, ut Nostris
suas quoque supplicationes pietatisque officia coniungant,
et hac eis oblata Iubilaei gratia in animorum emolumentum
pariter atque in religionis utilitatem quam maxime fruantur.
Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum
Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi
solvendique potestate, quae Nobis licet immerentibus divinitus
data fuit, atque auditis etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardd Inquisitoribus
Generalibus, praesentium tenore omnibus ac singulis
utriusque sexus Christifidelibus vel in hac alma Urbe
Nostra degentibus, vel advenientibus ad eam, qui hoc vertente
anno a Dominica in Albis, ex qua saecularia sollemnia in Ecclesiae
pacis memoriam incipient, usque ad festivitatem Deiparae
Virginis ab Immaculata Conceptione inclusive, Basilicas S. Ioannis
in Laterano, S. Petri Principis Apostolorum ac S. Pauli extra
muros bis singulas adeant, et ibi aliquandiu pro Ecclesiae catholicae
et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro
haeresum exstirpatione, et omnium errantium conversione, pro
Christianorum Principum concordia et totius fidelium populi
pace et unitate secundum mentem Nostram preces ad Deum
effundant, ac semel intra huiusmodi temporis spatium, admissis
rite expiatis, caelesti convivio se reficiant, atque insuper eleemosynam
pro sua quisque facultate vel in egenos, vel, si malint, ad
pias caussas erogent, plenissimam omnium peccatorum Indulgentiam
ad instar Iubilaei generalis concedimus et impertimus.