AAS 5 (1913), p. 91
Iis vero, qui ad Urbem convenire nequeant, Plenariam eandem
largimur Indulgentiam, dummodo sui loci templum vel templa,
ab Ordinario semel tantum designanda, pari temporis intervallo,
omnino sexies visitent, et alia pietatis opera, quae superius
diximus, integre perficiant. Veniam praeterea facimus, ut
haec Plenaria Indulgentia etiam animabus, quae Deo in caritate
coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari
possit ac valeat. Concedimus autem, ut navigantes et iter
agentes, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem se
receperint, operibus suprascriptis peractis, et visitata sexies
ecclesia cathedrali vel maiori aut parochiali loci eorum domicilii
seu stationis, eandem Indulgentiam consequi licite queant.
Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris
.perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque sive laicis, sive
ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, in carcere vel captivitate
exsistentibus, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quovis
impedimento detentis, qui memorata opera, vel aliqua ex iis
praestare nequeant, ut illa Confessarius in alia pietatis opera
commutare, vel in aliud proximum tempus prorogare possit,
eaque iniungere, quae ipsi poenitentes efficere poterunt, cum
facultate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui
ad eam nondum admissi fuerint, concedimus item atque indulgemus.
Insuper omnibus et singulis Christifidelibus tum laicis,
tum ecclesiasticis saecularibus vel regularibus, cuiusvis Ordinis
et Instituti, etiam specialiter nominandi, facultatem facimus,
ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemlibet presbyterum
Confessarium saecularem seu regularem ex actu approbatis, et
hac facultate fas sit uti etiam monialibus, novitiis, aliisque
mulieribus intra claustra degentibus, dummodo Confessarius
approbatus sit pro monialibus. Talis Confessarius eosdem vel
easdem intra dictum temporis spatium ad confessionem apud
ipsum peragendam accedentes animo praesens Iubilaeum consequendi,
et reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adimplendi,
hac vice et in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicationis,
suspensionis, et aliis ecclesiasticis sententiis et
censuris, a iure vel ab homine quavis de causa latis vel inflictis,
etiam Ordinariis locorum et Nobis, seu Sedi Apostolicae etiam
in casibus cuicumque ac Summo Pontifici et Sedi Apostolicae
speciali licet modo reservatis, et qui alias in concessione quantumvis
ampla non intelligerentur concessi, nec non ab omnibus