AAS 5 (1913), p. 92

peccatis et excessibus, quantumcumque gravibus et enormibus,
etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi Apostolicae, ut praefertur,
reservatis, iniuncta ipsis poenitentia salutari, aliisque
de iure iniungendis, et si de haeresi agatur, abiuratis prius et
retractatis erroribus, prout de iure, absolvere; nec non vota quaecumque
etiam iurata ac Sedi Apostolicae reservata (exceptis semper
castitatis, religionis et obligationis, quae a tertio acceptata
fuerint, seu in quibus agatur de praeiudicio tertii, nec non poenalibus,
quae praeservativa a peccato nuncupantur, nisi commutatio
futura iudicetur eiusmodi, ut non minus a peccato
committendo refrenet, quam prior voti materia) in alia pia et
salutaria opera commutare, et cum poenitentibus huiusmodi in
sacris Ordinibus constitutis, etiam regularibus, super occulta
irregularitate ad exercitium eorumdem Ordinum, et ad superiorum
assecutionem dumtaxat contracta, dispensare possit ac
valeat. Non intendimus autem per praesentes super alia quavis
irregularitate, sive ex delicto sive ex defectu, vel publica vel
occulta aut nota, aliave incapacitate, aut inhabilitate quoquo
modo contracta dispensare, vel aliquam facultatem tribuere
super praemissis dispensandi, seu habilitandi et in pristinum
statum restituendi etiam in foro conscientiae; neque etiam derogare
Constitutioni cum appositis declarationibus editae a fel.
rec. Benedicto XIV decessore Nostro, quae incipit « Sacramentum
Poenitentiae » neque demum easdem praesentes iis, qui a
Nobis et Apostolica Sede vel aliquo Praelato seu Iudice ecclesiastico
nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias
in sententias et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati
fuerint, nisi intra praedictum tempus satisfecerint, et cum
partibus, ubi opus fuerit, concordaverint, ullo modo suffragari
posse aut debere. Quod si intra praefinitum terminum, iudicio
Confessarii, satisfacere non potuerint, absolvi posse concedimus
in foro conscientiae ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias
Iubilaei, iniuncta obligatione satisfaciendi statim ac poterunt.
— Quapropter in virtute sanctae obedientiae praesentium
tenore districte praecipimus, atque mandamus omnibus Ordinariis
locorum ubicumque existentibus, eorumque Vicariis et
Officialibus, vel, ipsis deficientibus, illis, qui curam animarum
exercent, ut quum praesentium Litterarum tran sumpta aut
exempla etiam impressa acceperint, illa per suas ecclesias ac
diocèses, provincias, civitates, oppida, terras et loca publicent,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.