AAS 6 (1914), p. 143
Postremo, quoniam rerum novarum cupido, quae nimio plus hodie
dominator, in ipsum asceticae et mysticae disciplinae campum invasit,
nemo non videt quanti referat in hoc duplici genere ea religiose custodire
quae Theresia docuit. Namque « adimplevit eam Omnipotens spi-
« ritu intelligentiae, ut non solum bonorum operum in Ecclesia Dei
« exempla relinqueret, sed et illam caelestis sapientiae imbribus irrigaret,
« editis de mystica theologia aliisque etiam multa pietate réfertis libellis »
(Bull. Ganoniz.). Quos quidem qui perlegerit, is profecto ad vitam sancte
instituendam nihil praeterea documenti desideret. Hic enim praeclara
magistra pietatis tutam demonstrat .viam inde a rudimentis vitae christianae
ad absolutionem perfectionemque virtutis proiiciendi ; hic rationes
accurate tradit perquam accommodatas ad animi vel corrigendas pravitates
vel sedandas perturbationes vel labes abstergendas ; hic denique
legenti, quaecumque sunt virtutum incitamenta, suppeditat. Atque haec
omnia explicans, non modo insignem ostendit rerum divinarum scientiam,
sed etiam aperte indicat naturam omnesque latebras et recessus
humani animi penitus sibi esse cognita. Ex hac autem tanta cognitione
infirmitatis humanae, quae nimium quam debuit flectere tenerum pectus
ad misericordiam, eoque magis ex ardore caritatis illa repetenda est vis
orationis et suavitas, quae mirifice ad permovendos animos valet, ut
pulchre decessor Noster fel. rec. Leo XIII de Theresiae scriptis affirmavit:
« Inest in ipsis vis quaedam, caelesti quam humanae propior,
« mirifica emendatrix vitae, ut omnino cum fructu legantur, nec ab iis
« solum qui aut animis regendis student aut diviniorem vitae sanctimo-
« niam appetunt, sed plane ab unoquoque homine qui de officiis, de vir-
« tute christiana, hoc est de salute sua cogitet paullo diligentius ». Iam1
vero, quod ad mysticam theologiam attinet, supremas illas quasi regiones
spiritus tanta cum libertate peragrat disputando, ut ibi, tamquam in suo
regno, habitare videatur. Nullum est enim huius disciplinae arcanum,
quod non acute rimetur, ac per omnes gradus contemplationis assurgens,
in sublime fertur adeo, ut nisi qui divinas affectiones animi expe
riendo noverint, non assequi eam possint ; et tamen nihil exponit quod
non ex intima theologia catholica petitum sit, exponit autem tam
commode tamque perspicue, ut nobilissimi eius aetatis doctores admirarentur,
quae de mystica theologia Patres Ecclesiae passim et obscure
tradidissent, ea concinne in unum corpus ab hac virgine esse redacta.
Nobis autem, in hac re considerantibus errores horum maxime temporum,
illud admodum notatu dignum videtur, quod Theresia in motibus
1 Epist, ad M. Boujx e S. I., die 17 Martii 1883.