AAS 6 (1914), p. 215

iura attigimus quibus ea regi oporteret. - Coeptis Nostris adfuit
divina gratia, et adnitentibus Episcopis, quibus apprime perspectum
erat quid Ecclesiae causa, quid tempora postularent,
paucis vix elapsis annis, in omni fere Italia eiusmodi excitata
sunt maiora clericorum domicilia, quae favore semper, saepe
collata etiam pecunia iuvare vel Ipsi haud omisimus.
Qua quidem in re provido caritatis consilio, quae illuc accurrit
citius uberiusque ubi necessitas opitulandi maior, animum
mature appulimus ad Calabriae Ecclesias. Praecipua quadam
cura eas indigere exploratum erat simul ob seminariorum
exiguitatem, simul ob rei familiaris angustias. Voluntatem Nostram
propensiorem fecerunt recensiores clades, quibus florentissimam
hanc provinciam minis oppressam luctuque completam
doluimus. Suasit igitur amor ut iam impertitis pontificia
largitate beneficiis aliud adderemus idemque mansurum, novis
exstruendis aedibus in usum Calabriae clericorum, qui Ecclesiae
ac civitati auspicia portenderent rerum longe meliorum. -
De attribuenda sede deliberantibus, maximas ad rem habere
opportunitates Catacensis urbs visa Nobis est, locumque in eius
vicinia delegimus a Caelorum Domina appellatum: salubre
atque amoenum praediolum, commeatu facile ac Jonii Tirrenique
maris aspectu iucundissimum. Sumptu Nostro novi seminarii
aedes condi ibi iussimus conditasque necessariis rebus
instruximus, ut propensioris voluntatis testimonium Calabri
cleri arctius Nobis devinciret animum officiique diligentiorem
efficeret. Quin etiam eo curae Nostrae pertinuerunt ut
primum alumnorum agmini rectorem praeficeremus Georgium
De Lucchi, sacerdotem fide, pietate, doctrina Nobis probatissimum,
eidemque immatura morte clericis suis erepto alium
sufficeremus haud minore virtutum copia exornatum sacerdotem,
quem non secus ac decessorem, episcopali auximus honore,
ut vel amplior dignitas maiorem utrique conciliaret auctoritatem.

Rebusque iam satis feliciter procedentibus, nihil aliud superesse
videtur quam ut opus, quod Calabrorum Episcoporum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.