AAS 6 (1914), p. 214

mus argumenta. Nam et venerabiles fratres, Episcopos, quoties
eos affari contigit, hortati vehementer sumus ut praecipuo quodam
studio seminaria complecterentur, et viros misimus qui
plura ex iis praesentes inviserent ad Nosque de eorum statu referrent,
et datis litteris subsidiisque submissis, et solertia prudentiaque
in rem aceita SS, RR. Congregationum, et alia, quaecumque
praesto esset, ratione, ita eiusmodi sacrae iuventutis
domicilia fovimus, proveximus, ut non modo illud contenderemus
quod praecipuum est, Christi nimirum bonum odorem
ac disciplinae sanctae vigorem tueri, sed cetera etiam, ut facultas
tulit, accuraremus quae, in ipso caducae huius vitae ordine,
clericis ad proposita optima iuvandis usui esse dignoscerentur.

Quoniamque in dioecesibus bene multis, vel rei familiaris
tenuitate, vel exiguo alumnorum numero, vel ceterarum inopia
rerum, fieri non poterat ut seminaria suppeterent in quibus una
cum litterarum studiis graviores etiam rite traderentur disciplinae,
idcirco locorum Ordinariis auctores haud semel fuimus
ut, collatis viribus, communia quaedam constituerent clericorum
domicilia, in quibus plenius uberiusque philosophiam ac
theologiam liceret attingere. Consiliis hisce in rem deductis in
pluribus, vel extra Italiam, dioecesibus, factum est ut clericis
iunioribus seorsum ab aliis constitutis, disciplina, vitae regimen,
pietatis opera et cetera huc pertinentia ita praescriberentur, ut
forent singulorum aetati studiisque magis accommodata, congregatisque
numero pluribus adolescentibus scholae patérent
auditorum diligentia doctrinaque magistrorum longe fiorentiores.

Sed quod in aliis regionibus utile videbatur, id in Italia,
ob rerum adiuncta in quibus versamur, necessarium adeo visum
est, ut nullam res pateretur moram. Hinc litteris die xvi
ianuarii MCMV datis ad Cardinalem Praefectum sacri Consilii
Episcoporum et Regularium, quam maxime Nobis curae esse
ediximus ut in variis Italiae regionibus, ubi maior esset necessitas,
communia haec seminaria conderentur, ac summatim

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.