AAS 6 (1914), p. 217

docendi ratione, de re oeconomica diligenter inquirant et quae
opus fuerint provideant.
VI. Coetui praeerit Praelatus gradu vel aetate dignior, ab
actis vero erit Seminarii Rector.
VII. Esto Episcoporum eas ferre leges, ea inire, ex communi
iure, consilia, quae bono Instituti conferre iudicentur.
VIII. Ubi primum Episcopi in coetum, ut supra, convenerint,
tres eligant Praesules qui adsint Rectori ad consilia de
iis ineunda, quae graviora intra annum res et tempora invexerint,
quaeque ipse in se Rector recipere aut nolit, aut nequeat.
Electi Praesules quinquennium fungantur munere : quinquennio
elapso, liceat eosdem confirmare, vel alios designare.
IX. Catacensi Ordinario in Seminarii administratione ac
regimine eadem sunto iura, eaedem partes, quae ceteris regionis
Ordinariis.
X. Seminarium, adnexae aedes hortusque adiacentes vi huius
Constitutionis immunia sunto a parochi loci iurisdictione :
parochialia munia, in iis quae Instituti naturae sunt consentanea,
obeat Magister pietatis ex auctoritate Rectoris, cui, intra
Seminarii fines, Ordinarii iura, officia ac privilegia attribuimus.
XI. Rectorem eligendi ius omne esto penes Romanum Pontificem;
idemque designet Magistrum pietatis ac studiorum
Moderatorem.
XII. Ceteros designare qui Rectori navent operam, qui doctrinas
in scholis tradant, qui medici vel chirurgi expleant partes
esto penes Episcoporum coetum; horum tamen designationi
Rectoris consilia praeire volumus (post exquisitam ab. eo trium,
ut supra, Praesulum sententiam) et suffragium accedere S. C.
Consistorialis. Haec omnia serventur quoties dimittendi iidem
sint.
XIII. Theologiae Magistris, Rectore ac Moderatore studiorum
praesidibus, facultas esto merentibus auditoribus conferendi
gradus academicos, ad ea quae hac eadem in re statuta
auctoritate Nostra sunt pro maiore Seminario Apuliae.
XIV. Alumni sacris Ordinibus initientur in Oratorio Semi-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.