AAS 6 (1914), p. 218

narii. Episcopi vero in annuis coetibus eum designent qui initiationis
Sacra per vices obeat. Caveat tamen Rector ut a singulis
initiandis necessaria exhibeantur propriarum Curiarum documenta.
Documenta vero haec, una cum testimonio collaturum
Ordinum, Rector Curiis iisdem restituat, postquam retulerit in
acta ad rem componenda atque in Seminarii tabulario asservanda.

XV. Quoad cetera, serventur leges quae in seminariorum
regimine atque administratione sunt, ex communi Ecclesiae
iure, servanda.
Hoc restat ut quotquot in maius Catacense Seminarium
adlegantur, studeant omnes oblati a Deo beneficii magnitudinem
pro merito aestimare; ac pietate, doctrina, ceteris omnibus
virtutibus ita praestent, ut exspectationi desiderii Nostri ac
suorum Episcoporum quam cumulatissime respondeant.
Quae denique hisce Litteris statuimus, decrevimus, indiximus,
rata omnia firmaque permanere auctoritate Nostra volumus,
iubemus.
Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis
Dominicae millesimo nongentesimo quarto decimo, die sacro
Virgini Dei parenti designatae, Pontificatus Nostri anno undecimo.

A. CARD. AGLIARDI C. CARD. DE LAI
S. R. E. Cancellarius. S. C. Concistorialis Secretarius.

Loco Plumbi
VISA

M. RIGGI C. A., Not.

590
Reg. m Conc. Ap. N.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.