AAS 6 (1914), p. 339
diximus, illustratum esse volumus, sed in communibus Seminariis
clericorum, modo idonei praeceptores adsint, adhibere
liceat eorum libros auctorum, qui, derivatas de Aquinatis fonte
doctrinas, compendio exponunt; cuius generis libri suppetunt,
valde probabiles.
At vero ad colendam altius hanc disciplinam, quemadmodum
coli debet in Universitatibus studiorum magnisque Athenaeis
atque etiam in iis omnibus Seminariis et Institutis, quibus
potestas facta est academicos gradus conferendi, omnino
oportet, veteri more, qui numquam excidere debuerat, revocato,
de ipsa Summa Theologica habeantur scholae : eo etiam,
quia, hoc libro commentando, facilius erit intelligere atque illustrare
solemnia Ecclesiae docentis decreta et acta, quae deinceps
edita sunt. Nam post beatum exitum sancti Doctoris, nullum
habitum est ab Ecclesia Concilium, in quo non ipse cum
doctrinae suae opibus interfuerit. Etenim tot saeculorum experimentis
cognitum est in diesque magis apparet, quam vere
Decessor Noster Ioannes XXII affirmant : « Ipse (Thomas) plus
« illuminavit Ecclesiam, quam omnes alii Doctores : in cuius
« libris plus proficit homo uno anno, quam in aliorum doctrina
« toto tempore vitae suae » \ Quam sententiam S. Pius V, cum
sancti Thomae festum, ut Doctoris, toti Ecclesiae celebrandum
induceret, ita confirmavit: « Sed quoniam omnipotentis Dei proís
- videntia factum est, ut Angelici Doctoris vi et veritate doctrinae
« ex eo tempore quo caelitibus civibus adscriptus fuit, multae,
« quae deinceps exortae sunt haereses, confusae et convictae dis-
« siparentur, quod et antea saepe et liquido nuper in sacris Con-
<< cilii Tridentini decretis apparuit, eiusdem memoriam, cuius
« meritis orbis terrarum a pestiferis quotidie erroribus liberatur,
« maiore etiam quam antea grati et pii animi affectu colendam
« statuimus » . Atque, ut alia praeconia Decessorum, plurima2
quidem et praeclara, mittamus, libet his verbis Benedicti XIV
1 Alloc. hab. in Consistorio an. MCGGXVIII.
2 Bulla Mirabilis Deus, d. d. xi aprilis an. MDLXVII.