AAS 6 (1914), p. 340
omnes scriptorum Thomae, praesertim Summae Theologicae,
laudes complecti : « Cuius doctrinae complures Romani Pontile
fices, praedecessores Nostri, perhonorifica dederunt testimonia,
« quemadmodum Nos ipsi in libris, quios de variis argumentis
« conscripsimus, postquam Angelici Doctoris sententiam dili-
« genter scrutando percepimus atque suspeximus, admirabundi
« semper atque lubentes eidem adhaesimus atque subscripsimus;
(( candide profitentes si quid boni in iisdem libris reperitur, id.
« minime Nobis, sed tanto Praeceptor! totum esse adscriben-
« dum » \
Itaque « ut genuina et integra S. Thomae doctrina in scholis
« floreat, quod Nobis maxime cordi est » ac tollatur iam « illa do-
« cendi ratio, quae in magistrorum singulorum auctoritate arie
bìtrioque nititur » ob eamque rem « mutabile habet fundáis
mentum, ex quo saepe sententiae diversae atque inter se
« pugnantes oriuntur ... non sine magno scientiae christianae
<( detrimento » , Nos volumus, iubemus, praecipimus, ut qui ma-2
gisterium sacrae theologiae obtinent in Universitatibus, magnis
Lyceis, Collegiis, Seminariis, Institutis, quae habeant ex apostolico
indulto potestatem gradus academicos et lauream in eadem
disciplina conferendi, Summam Theologicam S. Thomae tamquam
praelectionum suarum textum habeant, et latino sermone
explicent : in eoque sedulam ponant operam ut erga illam auditores
optime afficiantur. — Hoc in pluribus Institutis laudabiliter
iam est usitatum; hoc ipsum Ordinum Religiosorum Conditores
sapientissimi in suis studiorum domiciliis fieri voluerunt,
Nostris quidem Decessoribus valde probantibus : nec, qui post
Aquinatis tempora fuerunt, Sancti homines alium sibi summum
doctrinae magistrum habuerunt, nisi Thomam. Sic autem, et
non aliter, fiet ut non modo in pristinum decus revocetur theologia,
sed et sacris omnibus disciplinis suus ordo suumque pondus
restituatur, et quicquid intelligentia et ratione tenetur,
quodammodo revirescat.
1 Acta Cap. Gen. O. P., tomo IX, p. 196-
2 Leonis XIII Epist. Qui te, d. d. xix iunii an. MDCCCLXXXVI.