AAS 6 (1914), p. 341

Quare nulla in posterum tribuetur cuiquam Instituto potestas
conferendi academicos in sacra theologia gradus, nisi
quod hic a Nobis praescriptum est, sancte apud ipsum servetur.
Instituta vero seu Facultates, Ordinum quoque et Congregationum
Regularium, quae legitime iam huiusmodi potestatem habeant
academicos in theologia gradus aut similia documenta
conferendi vel tantum intra domesticos fines, eadem privabuntur
privataeque habendae erunt, si post tres annos, quavis de
causa etiamsi minime voluntaria, huic praescriptioni Nostrae
religiose non obtemperarint.
Atque haec statuimus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die xxix mensis iunii
MCMXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS PP. X

CHIROGRAPHUM

DE VIRGINIBUS GANOSSIANIS AD SACRAS EARUM MISSIONES EDUCANDIS
PIUS PP. X
Filias Caritatis Canossianas cum in multiplici alio genere,
tum in sacris missionibus apud barbaros ita versari, ut eam
christianarum omnium virtutum praestantissimam, unde eis
inditum est nomen, magno cum fructu animarum exerceant,
probe cognitum habemus. Ac de ipsis Canossianis missionibus,
quae sunt in finibus Sinarum et Indiarum orientalium, intelleximus
novis magnisque earum necessitatibus non aliter satisfieri
posse, quam si certa quaedam constituatur domus educandis
fingendisque ad tantum munus atque onus iis virginibus
Canossianis, quae illud suscipere, Deo vocante, voluerint: hoc
enim vicarii apostolici earum regionum sibi esse in votis
summa consensione Nobis significarunt; hoc etiam Canossianarum
domorum, quae ibidem sunt, moderatrices, praeeunte

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.