AAS 6 (1914), p. 342

generali socialitatis Antistita, enixe a Nobis postularunt. Itaque
huius Nostri auctoritate Chirographi perlibenter eidem
generali Antistitae concedimus, ut quam, Nobis consultis, nuper
Vimercate, in oppido Mediolanensis archidioecesis, domum
comparavit, eam dumtaxat tirocinio destinet Sororum
Canossianarum, quae sodalitatis suae missionibus sese dediturae
sint; ipsam vero domum iubemus proxime et unice esse
sub iurisdictione Apostolicae Sedis, atque ab Antistita generali,
quae quidem Veronae habitat, de Cardinalis Patroni sententia
gubernari.
Datum Romae apud S. Petrum die i mensis iunii MCMXIV,
Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

I

ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI DE « TCHAO-TCHION » IN SINIS

PIUS PP. X

Ad perpetuam rei memoriam. — Sollemne Domini Iesu praeceptum
exsequentes, qui omnes gentes doceri et baptizari iussit in nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti, Romani Pontifices, pastores pastorum, de
omnium populorum salute solliciti, praeconum Evangelii stationes in
infidelium regionibus constituere et multiplicare pro re ac tempore
iugiter cordi habuere. Hoc ducti consilio, quum, superatis divina ope
difficultatibus, feliciter factum sit, ut Christi fidelium numerus, postremis
hisce annis, admodum augeretur in praefectura apostolica de KuamTom;
et [venerabilis frater Ioannes Maria Mérel, episcopus titularis
Orcistiensis idemque memoratae Missionis praefectus apostolicus, enixe
a Nobis postulaverit, ut, peracta divisione suae praefecturae, novam
Missionem conderemus: Nos, ad christiani nominis uberius incrementum,
omnibusque rei momentis attento seduloque studio perpensis cum
VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Propagandae Fidei praepositis, postu-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.