AAS 6 (1914), p. 386

XX. Per has species directe universalia cognoscimus ; singularia
sensu attingimus, tum etiam intellectu per conversionem ad phantasrnata;
ad cognitionem vero spiritualium per analogiam ascendamus.
XXI. Intellectum sequitur, non praecedit, voluntas, quae necessario
appétit id quod sibi praesentatur tamquam bonum ex omni parte
explens appetitum, sed inter plura bona, quae iudicio mutabili appetenda
proponuntur, libere eligit. Sequitur proinde electio iudicium practicum
ultimum; at quod sit ultimum, voluntas efficit.
XXII. Deum esse neque immediata intuitione percupimus, neque a
priori demonstramus, sed utique a posteriori, hoc est, per ea quae facta
sunt, ducto argumento ab effectibus ad causam : videlicet, a rebus quae
moventur et sui motus principium adaequatum esse non possunt, ad
primum motorem immobilem; a processu rerum mundanarum e causis
inter se subordinatis, ad primam causam incausatam ; a corruptibilibus
quae aequaliter se habent ad esse et non esse, ad ens absolute necessarium;
ab iis quae secundum minoratas perfectiones essendi, vivendi,
intelligendi, plus et minus sunt, vivunt, intelligunt, ad eum qui est
maxime intelligens, maxime vivens, maxime ens; denique, ab ordine
universi ad intellectum separatum qui res ordinavit, disposuit, et dirigit
ad finem.
XXIII. Divina Essentia, per hoc quod exercitae actualitati ipsius
esse identificatur, seu per hoc quod est ipsum Esse subsistens, in sua
veluti metaphysica ratione bene nobis constituta proponitur, et per hoc
idem rationem nobis exhibet suae infinitatis in perfectione.
XXIV. Ipsa igitur puritate sui esse, a finitis omnibus rebus secernitur
Deus. Inde infertur primo, mundum nonnisi per creationem a
Deo procedere potuisse ; deinde virtutem creativam, qua per se primo
attingitur ens in quantum ens, nec miraculose ulli finitae naturae esse
communicabilem; nullum denique creatum agens in esse cuiuscumque
effectus innuere, nisi motione accepta a prima Causa.
Datum Romae, die 27 iulii 1914.

B. CARD. LORENZELLI, Praefectus.

L. >B S.

Ascensus Dandini, et Secretis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.