AAS 6 (1914), p. 385

puncti, sed ad modum eius quod est extra ordinem dimensionis. Quantitas
vero, quae extensionem substantiae tribuit, a substantia realiter
differt, et est veri nominis accidens.
XI. Quantitate signata materia principium est individuationis, id
est, numericae distinctionis, quae in puris spiritibus esse non potest,
unius individui ab alio in eadem natura specifica.
XII. Eadem efficitur quantitate ut corpus circum scripti ve sit in
loco, et in uno tantum loco de quacumque potentia per hunc modum
esse possit.
XIII. Corpora dividuntur bifariam: quaedam enim sunt viventia,
quaedam expertia vitae. In viventibus, ut in eodem subiecto pars
movens et pars mota per se habeantur, forma substantialis, animae
nomine designata, requirit organicam dispositionem, seu partes heterogéneas.

XIV. Vegetalis et sensilis ordinis animae nequaquam per se subsistant,
nec per se producuntur, sed sunt tantummodo ut principium quo
vivens est et vivit, et cum a materia se totis dependeant, corrupto
composito, eo ipso per accidens corrumpuntur.
XV. Contra, per se subsistit anima humana, quae, cum subiecto
sufficienter disposito potest infundi, a Deo creatur, et sua natura incorruptibilis
est atque immortalis.
XVI. Eadem anima rationalis ita unitur corpori, ut sit eiusdem
forma substantialis unica, et per ipsam habet homo ut sit homo et
animai et vivens et corpus et substantia et ens. Tribuit igitur anima
homini omnem gradum perfectionis essentialem; insuper communicat
corpori actum essendi, quo ipsa est.
XVII. Duplicis ordinis facultates, organicae et inorganicae, ex
anima humana per naturalem resultantiam emanant: priores, ad quas
sensus pertinet, in composito subiectantur, posteriores in anima sola.
Est igitur intellectus facultas ab organo intrinsece independens.
XVIII. Immaterialitatem necessario sequitur intellectualitas, et ita
quidem ut secundum gradus elongationis a materia, sint quoque
gradus intellectualitatis. Adaequatam intellectionis obiectum est communiter
ipsum ens; proprium vero intellectus humani in praesenti
statu unionis, quidditatibus abstractis a conditionibus materialibus continetur.

XIX. Cognitionem ergo accipimus a rebus sensibilibus. Cum autem
sensibile non sit intelligibile in actu, praeter intellectum formaliter intelligentem,
admittenda est in anima virtus activa, quae species intelligibiles
a phantasmatibus abstrahat.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.