AAS 6 (1914), p. 384

principia in re praesertim metaphysica exactas, tradere et propugnaré
consueverunt.
Sacra haec Congregatio, supra dictis thesibus rite examinatis et
sanctissimo Domino subiectis, de eiusdem Sanctitatis Suae mandato,
respondet, eas plane continere sancti Doctoris principia et pronuntiata
maiora.
Sunt autem hae:
I. Potentia et actus ita dividunt ens, ut quidquid est, vel sit actus
purus, vel ex potentia et actu tamquam primis atque intrinsecis principiis
necessario coaleseat.
IL Actus, utpote perfectio, non limitatur nisi per potentiam, quae
est capacitas perfectionis. Proinde in quo ordine actus est purus, in
eodem nonnisi illimitatus et unicus exsistit; ubi vero est finitus ac multiplex,
in veram incidit cum potentia compositionem.
III. Quapropter in absoluta ipsius esse ratione unus subsistit Deus,
unus est simplicissimus, cetera cuncta quae ipsum esse participant,
naturam habent qua esse coarctatur, ac tamquam distinctis realiter principiis,
essentia et esse constant.
IV. Ens, quod denominatur ab esse, non univoce de Deo ac de
creaturis dicitur, nec tamen prorsus aequivoce, sed analogice, analogia
tum attributionis tum proportionalitatis.
V. Est praeterea in omni creatura realis compositio subiecti subsistentis
cum formis secundario additis, sive accidentibus: ea vero,
nisi esse realiter in essentia distincta reciperetur, intelligi non posset.
VI. Praeter absoluta accidentia est etiam relativum, sive ad aliquid.
Quamvis enim ad aliquid non significet secundum propriam rationem
aliquid alicui inhaerens, saepe tamen causam in rebus habet, et ideo
realem entitatem distinctam a subiecto.
VII. Creatura spiritualis est in sua essentia omnino simplex. Sed
remanet in ea compositio duplex: essentiae cum esse et substantiae
cum accidentibus.
VIII. Creatura vero corporalis est quoad ipsam essentiam composita
potentia et actu; quae potentia et actus ordinis essentiae, materiae
et formae nominibus designantur.
IX. Earum partium neutra per se esse habet, nec per se producitur
vel corrumpitur, nec ponitur in praedicamento nisi reductive ut
principium substantiale.
X. Etsi corpoream naturam extensio in partes integrales consequitur,
non tamen idem est corpori esse substantiam et esse quantum.
Substantia quippe ratione sui indivisibilis est, non quidem ad modum

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.