AAS 6 (1914), p. 383

decretum una cum altero S. Officii diei 27 maii 1891 evulgatum fuerat,
earumque litterarum tenorem Ipse .noverit, agendi rationem praedicti
Subdirectoris eiusque incongruum zelum im probans, ad omnem ambiguitatem
praecavendam, quae ex illis secretis litteris oriri poterit, haec
quae sequuntur publicari iussit:
I. Decretum S. R. G. diei 28 martii 1914 iterum confirmari cum
sententia: In decisis et amplius.
II. Titulum « Cordis Iesu eucharistici » permitti tantum posse in
approbatis sub eo titulo confraternitatibus; dummodo idem hoc sensu
accipiatur quo intelligitur sacratissimum Cor Iesu prouti praesens est in
Ssmo Eucharistiae Sacramento.
III. Quum vero eiusmodi titulus non sit canonicus et liturgicus immo
novitatem sapiat, nunquam eum esse recognoscendum et admittendum
in sacra liturgia.
IV. Confraternitates autem quae eo titulo nuncupantur, nullum aliud
festum tamquam proprium celebrare posse, nisi festum sacratissimo
Cordis Iesu cum Ecclesia universali, vel festum Ssmi Corporis Christi.
Contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis. Die 15 iulii 1914.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, S. R. C. Praefectus.
L. © S.
f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius.

SACRA STUDIORUM CONGREGATIO

THESES QUAEDAM, IN DOCTRINA SANCTI THOMAE AQUINATIS CONTENTAE, ET A
PHILOSOPHIAE MAGISTRIS PROPOSITAE, ADPROBANTUR.
Postquam sanctissimus Dominus noster Pius Papa X Motu Proprio
Doctoris Angelici, edito die xxix iunii MCMXIV, salubriter praescripsit, ut
in omnibus philosophiae scholis principia et maiora Thomae Aquinatis
pronuntiata sancte teneantur, nonnulli diversorum Institutorum magistri
huic sacrae Studiorum Congregationi theses aliquas proposuerunt
examinandas, quas ipsi, tamquam ad praecipua sancti Praeceptoris

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.