AAS 7 (1915), p. 320

CHIROGRAPHUM

AD INSTANTIAM EMI CARDINALIS PRAEFECTI S. TRIB. SIGNATURAE APOSTOLICAE,

HUIUS COMPETENTIA CERTIUS DEFINITUR ET AUGETUR.

Beatissime Pater,

Plura et prudentissime statuit Pius PP. X f. r. in Const, Sapienti
consilio de nova Signaturae Apostolicae ordinatione « antiqua
ordinatione tribunalium Signaturae papalis gratiae et iustitiae
suppressa » ; et Sacrum Tribunal ita feliciter restitutum,
eius praefecturam gerente Vincentio Vannutelli Cardinali,
iam, uberes protulit fructus; at experientia docuit, Signaturam
Apostolicam ampliores limites in suo exercitio expostulare ad
suam competentiam potissimum quod attinet; hoc autem compertum
est posse obtineri, insistendo quoque vestigiis eiusdem
Constitutionis, vel tractu temporis, ope iurisprudentiae, vel illico
et certius, iussu Sanctitatis Vestrae, veluti per autentican! interpretationem.

Ee sane vera competentiae nonnulla capita laudata constitutio
assignat (in Lege Propria, can. 37), haec tamen non taxative,
sed quae propria et praecipua esse edixit. Propria nempe
quia ex intima eius natura fluunt, eius veluti proprietates constitutivas
exprimentia; sed praecipua tantum, adeo ut non prohibeatur
quominus hisce capitibus competentiae alia accederent
seu adiicerentur vel ex connexione negotiorum, vel ex amplificatione
sui muneris quam ipsamet eiusdem muneris exsecutio,
necessitate quadam, secumferret.
Recens non defuit occasio qua in H. Sup. Trib. dubitatum
est an quaedam controversia in eius competentia contineretur.
Quaesitum est enim ut decerneretur restitutio in integrum adversus
sententiam rotalem latam in re matrimoniali et duplex
iam habebatur sententia conformis ; unde in S. Rota ordinario

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.