AAS 7 (1915), p. 322

Propria, quae in can. 41 par. 3 ita statuit, de querela nullitatis,
quoad eius ambitum in iudicio Signaturae : « In tertio casu de
hoc tantum iudicat; sitne nulla rotalis sententia sitne locus eius
circumscriptam ». Circumscriptio autem in stylo Curiae ut plurimum
accipitur pro sententiae rescissione, uti assumitur in codice
gregoriano, edito Motu Proprio a. 1834 ubi in par. 338 n. 1,
assignatur Signaturae Apostolicae competentia : « circa le domande
di annullamento o circoscrizione degli atti giudiziali e
delle sentenze ». Verum quia in Lege Propria in cit. can. circumscriptio
- non disiunctive sed copulative ponitur adeo ut videatur
eisdem limitibus contineri ac sententiae nullitas, et hinc,
in textu, circumscriptio idem esset ac nullitatis declaratio, proinde
in foro nostro opinio invaluit, in Signatura impeti non posse
sententiam rotalem nisi per querelam nullitatis. Itaque magnopere
expedit declarare querelam nullitatis heic comprehendere
nedum querelam ad obtinendam declarationem nullitatis sententiae,
sed etiam petitionem rescissionis sententiae manifeste
vel peccantis in legem vel factorum veritatem pervertentis.
De recursu pro restitutione in integrum adversus sententias
rotales supra memorata, et privative competente Huic S. T. largiorem
et benigniorem interpretationem, quoad ambitum competentiae,
sanxerunt Regulae conditae ab Hoc S. T. editae die
6 Martii 1912 servandae in iudiciis apud Signaturam agitatis
eaedemque approbatae a Pio X f. r.; statuitur enim in art. 9,
istam concedi, quoties, generatim, aliqua intercedat ratio seu
probatio non prius deducta neque disputata ex qua provenire detrimentum
grave atque manifestum boni iuris demonstrari
queat, nisi fiat locus restitutioni in integrum, nempe actioni rescissoriaei
ad normam iuris communis. Quae extensio antiqui instituti
Restitutionis in integrum directe comparatae pro minoribus
quatenus est remedium extraordinarium, sane confirmanda
est et in usum deducenda ita tamen ut sit locus huic actioni extraordinariae
restitutoriae seu revocatoriae, quoties invocari non
potest querela nullitatis aut actio rescissoria, de qua supra.
Sed potissimum sibi postulat ministerium Huius S. T. quod

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.