AAS 7 (1915), p. 323

iubet can. 14 § 1, Legis Propriae quodque se refert ad commissiones
pontificias. Edicit enim hic canon : « S. Rota iudicat in
prima instantia causas quas sive motu proprio sive ad instantiam
partium R. Pontifex ad suum tribunal advocaverit et S. Rotae
commiserit; easque si opus sit, ac nisi aliter cautum sit in
commissionis rescripto, iudicat quoque in secunda et tertia
instantia, ope turnorum iuxta praescripta can. 12 ». Cum enim
saepius contingat, porrigi SSmo libellos supplices ut quaestio
committatur S. Rotae iudicialiter cognoscenda vel ut causa iam
apud iudices inferiores introducta, avocetur ad S. Rotam remittenda;
itemque ut causa apud S. Rotam instaurata ab eadem
revocetur ut remittatur pro definitione alicui S. Congregationi ;
quoties hoc contigerit vel aliquid aliud huiusmodi petatur quod
potissimum respiciat iustitiae administrationem, agitur de gravi
negotio expediendo.
Hae siquidem controversiae seu quaestiones non valent rite
cognosci et definiri nisi auditis partibus quarum interest et
praehabita matura deliberatione, prouti in Signatura observari
solitum fuit, antequam commissiones a SSmo signarentur seu
apposita rescripta ederentur aut simpliciter aut adhibitis opportunis
clausulis. - Has facultates restituere Signaturae est
eidem attribuere quod nativa constitutione competit; quod non
ei abstulit Const. Sapienti consilio cum asseruerit utrique Signaturae
Gratiae et Iustitiae novam ordinationem, dumtaxat,
fuisse attributam. Hoc pacto Signatura Apostolica ad ampliorem
dignitatem consurgit, ob arctiorem nexum quo cum Romano
Pontifice coniungitur, cuius nomine et vice examinat, utrum
expediat annuere precibus eorum qui petunt a Papa ut Ipse dignetur
aliquid circa iustitiae administrationem rescribere et potissimum
ut tribunali S. Rotae vel alicui S. Congregationi vel
ipsi tribunali Signaturae certam quaestionem committere cognoscendam
et definiendam, opportunis adiectis clausulis,
prouti res postulat. Antiquitus haec negotia expediebantur potissimum
in Signatura Iustitiae sed nonnulla etiam in Signatura
Gratiae.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.