AAS 7 (1915), p. 324

Cum supplices libelli eiusmodi quaestiones continentes, dirigerentur
ad Papam et per manus Eius Auditoris ad Signaturam
remitieren tur, hinc factum est, uti testatur De Luca (in
Disc. 30, Annot. n. 1, Relatio Curiae Rom) qui fuit Auditor Innocentii
XI, moderationem Signaturae pene >esse commissam Auditori
Papae qui veluti a Secretis erat Signaturae Gratiae. Quam
arctam connexionem inter Signaturam et Papae Auditorem explicite
firmavit Codex - di procedura civile - editus a Pio VII,
Motu Proprio diei 22 Nov. 1817; ubi liber VI qui agit de Signatura
veluti unico tribunali, inscribitur « Dei tribunale della Segnatura
e dell'Uditore del Papa ».
Nova vero ordinatio per Const. Sapienti consilio inducta
nullimode vetare videtur, quominus apud Hoc S. T. iterum
operam suam exhibeant duo Praelatorum collegia, quorum alterum
a Votantibus, alterum a Referendariis Signaturae nuncupentur.
Equidem quin disseramus an per novam ordinationem
praefata Constitutio haec Collegia abolere intenderit, tamen
magnopere expedit ea restitui et in exercitium revocari ut
loco Consultorum quos can. 56 par. 2 induxit Lex Propria, suam
operam exhibeant in Signatura pro antiquo stylo quatenus hic
novae ordinationi aptari possit.
Modus autem quo in tractatione negotiorum hi Praelati pro
nova H. S. Tribunalis ordinatione, partem habebunt, determinandus
videtur in Regulis servandis in expeditione negotiorum
apud H. S. Tribunal.
Mei muneris erat haec referre Sanctitati Vestrae ut decernere
statuat quod in Domino magis expedire iudicaverit. •

M. CARD. LEGA,
Praefectus.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.