AAS 7 (1915), p. 404
III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur,
quemadmodum fel. rec. Decessor Noster Benedictus XIV pro
Regnis Hispaniae ei Lusitaniae praescripsit.
Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legat
quae in Missali inscribitur legenda in Commemoratione omnium
fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu
celebraturus sit, facta ei potestate anticipandae alterius et tertiae.
IV. Sicubi acciderit, ut Augustissimum Sacramentum sit
expositum pro Oratione XL Horarum, Missae de Requie, cum
vestibus sacerdotalibus coloris violacei necessario dicendae
(Decr. Gen. S. R. C. 3177-3864 ad 4), ne celebrentur ad Altare
Expositionis.
Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici
orbis Sacerdotes, quamquam sibi licebit die Sollemnis Commemorationis
omnium fidelium defunctorum semel tantum litare,
velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti
sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut,
memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non
uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum
religione, intersint. Ita futurum certe est, ut, immensa refrigerationis
unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatorium defluente,
frequentissimae quotannis defunctorum animae inter
beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur.
Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem
valida et firma perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege,
antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die x mensis Augusti
anno MCMXV, Pontificatus Nostri primo.
P. CARD. GASPARRI
a Secretis Status.
Loco Cfr Plumbi
VISA
M. RIGGI, C. A., Not.
lieg, in Cane. Ap., Is. 15—