AAS 7 (1915), p. 493

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

MOTU PROPRIO

NOVA CONDITUR SACRA CONGREGATIO « DE SEMINARIIS ET DE STUDIORUM

UNIVERSITATIBUS ».

BENEDICTUS PP. XV

Seminaria clericorum usque ab initio tantae esse utilitatis
ad Ecclesiae disciplinam visa sunt, ut patres Tridentini cum de
iis constituendis in sessione XXIII, cap. XVIII decretum confecissent,
affirmare non dubitarint et sacrosanctam Synodum, hac
re una peracta, si nihil aliud egisset, bene meruisse de Ecclesia,
et ipsos communium laborum suorum pretium tulisse. Itaque ii
sacrorum antistites, praeeunte quidem S. Carolo Borromaeo, ut
a Concilio domum reversi sunt, atque omnes deinceps diligentissimi
Episcopi, quos inter commemorandus est B. Barbadicus,
Patavinae ecclesiae lumen, in reformatione vitae christianae
curanda nihil habuerunt antiquius quam ut, hanc salutarem
Concilii praescriptionem exsequentes, sacris Seminariis in sua
quisque dioecesi condendis operam darent, eaque condita optimis
legibus instruerent. Apostolica vero Sedes quanti hoc ipsum
faceret, praeclare ostendit non modo quum Seminarium romanum
excitare maturavit, quod quidem praecipua fovere cura
non desiit, sed etiam quum propriam Cardinalium Congregationem
constituit sacris Seminariis toto terrarum orbe tuendis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.