AAS 7 (1915), p. 494

Quod munus, etsi postea divisum partim Sacrae Congregationi
Concilii, partim Episcoporum et Regularium attribuerunt,
nihil tamen Romani Pontifices de pristina Seminariorum cura
remiserunt ; quin immo vel dioecesibus post legitimas relationes
consulendo, vel quorumdam religiosorum sodalium leges approbando,
vel episcopos Romam ex praescripto adeuntes alloquendo,
nunquam non de Seminariis eorumque statu rationem habuerunt.
In id maxime incubuit postremus decessor Noster sanctae
memoriae Pius X, qui in Constitutione « Sapienti Consilio » de
Romana Curia ordinanda, cum alia statuit, tum « ea omnia quae
ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia
Seminariorum » pertinerent, ei Sacrae Congregationi attribuit
cui Summus ipse Pontifex praeest, et cuius est vigilare in
ea, « quae ad singularum dioecesium, regimen universim referuntur
», hoc est Sacrae Congregationi Consistoriali.
Verum cum apud hanc Sacram Congregationem negotiorum
moles praeter modum excreverit, et Seminariorum cura maiorem
in dies operam postulet, visum est Nobis ad omnem eorum disciplinam
moderandam novum aliquod consilium inire.
Alias quidem, cum Romanae Curiae nova pararetur ordinatio,
de peculiari S. Congregatione instituenda cogitatum est,
quae Seminariis praeesset; quod consilium cum temporum
adiuncta prohibuerint quominus efficeretur, Nos revocandum
censemus, non ita tamen ut tractatio rerum quae de Seminariis
sunt, detracta ac omnino seiuncta a Sacra Congregatione Consistoriali
habenda sit, cum unam et alteram Congregationem aliquo
nexu velimus inter se coniungi.
Re igitur mature considerata, exploratisque aliquot Cardinalium
sententiis, haec apostolica auctoritate decernimus ac
statuimus quae infra scripta sunt.
I. De Seminariis propria iam esto Sacra Congregatio, ad
formam ceterarum Romanae Curiae, ad eamque omnia pertineant
quae usque adhuc de Seminariorum rebus apud Congregationem
Consistorialem agebantur, ita ut eius posthac sit clericorum
tum mentes tum animos fìngere.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.