AAS 7 (1915), p. 567
EPISTOLAE
I
a
AD AUGUSTINUM CARD. RICHELMY, ARCHIEPISCOPUM TAURINENSEM, ET AD EPI-
SCOPOS PEDEMONTIS, Ut EISDEM GRATULETUR ANNUUM CONVENTUM FELI-
CITER CELEBRATUM.
Dilecte Fili Noster ac venerabiles Fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Laeta, tristia in ^epistola vestra commemoratis, eo
scilicet consilio, ut illis aliquod Nobis afferatis in summa aegritudine
solatium, hisce vero imminuere quodammodo, partiendo, videamini tristitiam,
quam, in his rerum angustiis, magnam Nobis cordi esse facile
intelligitis. Propositum utrumque, vestrae pietatis indicem, assequuti
plane estis: delataque officia ita complectimur, ut vobis gratias, uti par
est, agentes, Deo, bonorum omnium largitori, acceptum referamus quidquid
optabile contingat, et ab eodem, si quid contra eveniat, meliora
speremus. Spem hanc augent vestrae vestrorumque fidelium preces;
quae profecto eo placabiliorem Deum efficient, quo impensius apud
eundem christianae caritatis operibus commendentur. Hisce in excolendis
cleros populosque pedemontanos praestare in exemplum scribitis
; et hanc laudem ita Nos iisdem tribuendam censemus, ut magnam
illius partem virtutem vestram sibi vindicare fateamur. Eos enim vos
esse novimus quibus nihil prius officio sit, nihil carius grege; quo in
pascendo sollertiam, prudentiam pietatemque vestram probatis egregie.
Exploratissimae rei recens Nobis praebet documentum conventus, quem
nuper habuistis. In eo quippe, uti affertis, nuptialem vestem adeo commendatam,
Eucharistiam sumentibus voluistis, ut, revocato rigore disciplinae
veteris, coercendam in dioecesibus vestris curaveritis eam mulierum
vestiendi licentiam, quam si perversi mores probant, modestia non
probat, et Ecclesia, quae sancta sancte tractanda vult, adeo improbat,
ut vestram in providendo diligentiam, diligentiam esse velit ceterorum
omnium pastorum.
Auspex divinorum munerum Nostraeque testis benevolentiae apostolica
sit benedictio, quam vobis omnibus, dilecte Fili Noster ac vene-