AAS 7 (1915), p. 569

ITI

AD RR. PP. DD. LUDOVICUM GAVOTTI, ARCHIEPISCOPUM GENUENSEM, CETEROSQUE
LIGURIAE EPISCOPOS, OB LITTERAS BEATISSIMO PATRI EXHIBITAS OCCASIONE
ANNUI CONVENTUS.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Communis
vestra epistola non uno nomine grata Nobis exstitit. Detulit enim
cum pietatis in Nos vestrae officia, tum nuncium habiti nuper a vobis
annui conventus et bene locatae in re optima providentiae. Scribitis
quippe id praesertim velle vos in posterum omni ope contendere, ut
necessitudinis nexus inter concreditos vobis fideles et hanc Petri cathe-'
dram fiant in dies arctiores. Quo sane proposito vix quicquam possit
esse in episcopis commendabilius: nihil certe optabilius Nobis, quibus
Liguriae populos non solum Christi caritas, sed et explorata eorumdem
virtus, et memoria etiam paternae domus carissimos efficit.
Ad vos quod attinet, delata a vobis officia grato prosequimur animo:
cuius sit pignus apostolica benedictio, quam caelestium auspicem munerum
vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et uniuscuiusque vestrum Clero
ac populo peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die x novembris MCMXV, Pontificatus
Nostri anno secundo.

BENEDICTUS PP. XV

IV

AD IOANNEM BAPTISTAM MENGHINI, CAEREMONIARUM PONTIFICALIUM MAGISTRUM
GRATULATIONES OB VOLUMINA DE REBUS LITURGICIS B. P. OBLATA.

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. - Libenter abs
te muneri accepimus tua de rebus liturgicis volumina quae proxime in
lucem prodierunt. Atque est profecto cur tibi gratulemur; in primis
quod Pii Martinucci « Manuale caeremoniarum », opus merito quidem
laudatum, retractaris diligenter et perfeceris. Non modo enim distrihutis
novo ordine rebus perspicuitati servis, sed bonis accessionibus
facis etiam, ut nihil hic desideretur, quod Sedes Apostolica recentius
decreverit. Itaque cum probabilem peritis te posuisse operam, tum
valde opportunam et clero perutilem putamus. Neque minus probandi

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.