AAS 8 (1916), p. 169
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP. XV
APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE
DE ERECTIONE NOVAE DIOECESIS PENEDENSIS
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Catholicae Ecclesiae cura Romanis Pontificibus divinitus commissa
postulat, ut quae in spirituale christiani gregis bonum atque emolumentum
cedunt ipsi Pontifices, Apostolica auctoritate interposita, praestare
maturent. Iamvero cum ea sit amplitudo territorii dioecesis de Alagöas
in Brasilia et Christifidelium, qui eam incolunt, multitudo ut unus Pastor
omnibus necessitatibus maxima cum difficultate par esse possit, Nobis
visum est spirituale illorum fidelium bonum et commodum memoratam
de Alagöas dioecesim dividere aliamque novam ibidem instituere.
Quapropter Nos, suffragante Nuntio Apostolico in Ditione Brasiliana,
et de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui
rebus consistorialibus praesunt, consilio, suppleto etiam, quatenus opus
sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu, Apostolicae
potestatis plenitudine, facultate quoque utentes Romano Pontifici et
Sanctae Sedi reservata sub plumbo litteris quarum initium Ad universas
orbis ecclesias, die vigesima septima mensis aprilis, anno Domini millesimo
octingentesimo nonagésimo secundo, datis, libere novam ineundi
in Brasiliana Ditione circumscriptionem dioecesum quoties id expedire
in Domini) visum fuerit, territorium memoratae dioecesis de Alagöas in
duas partes dividimus: partem orientalem, in qua est oppidum Maccio,