AAS 8 (1916), p. 209

se de sententiis Rotalibus examen instituere quae ob duplicem conformem
per se iam constituunt rem iudicatam ac in periodo exsecutionis
versantur. Revisio autem sententiae Rotalis per recursum ad hoc Supremum
Tribunal expetita, ad examen quaestionis quae inter partes agitatur
non spectat, ut decernatur quid iuris sit inter partes ; sed secumfert
examen seu recognitionem sententiae ipsius, quae ab eodem recurrente
laborare contenditur defectu aut vitio, quamobrem sententia nulla declaranda
sit, vel saltem, aequitate suadente, rescindendo*. Hoc nostri Tribunalis
institutum est, quod in suo fundamento adumbratur in Pandectis,
lib. 49, tit. VIII « Quae sententiae sine appellatione rescindantur », ubi
in 1. 1, § 3 statuitur « Item quum contra Constitutiones iudicatur, appel-
« lationis necessitas remittitur. Contra Constitutiones autem iudicatur
« quum de iure Constitutionis, non de iure litigatoris pronunciatur ».
Etenim quum iudex in sua sententia contra Constitutiones pronunciat, seu
laedit manifeste legem sive communem sive particularem, appellationi»
necessitas remittitur; tunc enim etiam extra iudicium appellationis corrigitur
sententiae vitium, quae vel ab ipso qui pronunciavit, nullam sententiam
esse declaratur, vel ab alio iudice ad hoc instituto sententia vel
nulla declaratur, vel rescinditur. Penes civiles nationes passim Tribunalia
constituta sunt Suprema, quae diversis nominibus nuncupantur, et apud
» nos et in Gallia Cassazione nomen habent; quaeque Tribunalia non sunt
appellationis, sed tamquam Suprema Tribunalia habentur pro vigili
legum tutela, ne istae scilicet in iudiciis pessum dentur. Idem propositum
Supremo nostro Tribunali Signaturae attributum est, quod non de
iure litigatoris seu de merito causae iudicat; sed de iure Constitutionum
pronunciat ut hae sartae et tectae in iudiciis serventur.

Iam in sententia Rotali Vicentina, de qua modo res est, recurrens
seu parochi Sancti Marci procurator contendit, sententiam nullitate
laborare, vel saltem esse rescindendam quia falso innititur fundamento,
nempe praescriptionis, cui in casu locum esse non potest - ait procuratorquia
deest possessio certa, seu non aequivoca, et ad legitimum tempus
continuata. Siquidem contendit procurator ex testium attestationibus
non comprobari Hospitalis capellanos fuisse in possessione vel quasipossessione
iuris peragendi funera proprie dicta, iuxta rituales leges,
eamdemque nedum immemorabilem, sed nec diuturnam, seu quadragenario
tempore continuatuam fuisse. Denique asseritur alio vitio eodemque
graviori controversam possessionem laborare omnimode praescriptionis
effectui contrario, nempe precariam possessionem habendam
esse, quippe capellani in Hospitali polleant potestate quotannis demandata
seu ab episcopo delegata, uti probant certissima documenta.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.