AAS 8 (1916), p. 93
Nova autem Portus Nationalis dioecesis finibus qui sequuntur continebitur,
ad septentrionem finibus civilibus inter Statum de Goyaz et
Status de Maranhao et de Para; ad orientem limitibus civilibus inter
Statum de Goyaz et Status de Maranhâo, Piauhy et Bahia; ad occidentem
limitibus civilibus inter Statum de Goyaz et Status de Para
et de Matto Grosso; ad meridiem limitibus septentrionalibus paroeciarum
vulgo S. Domingos, Flores, Nova Boma, Cavalcanti et Amaro
Leite, a quibus nova dioecesis separatur a dioecesi Goyasensi, ad quam
memoratae paroeciae spectant. Portus Nationalis dioecesis ita limitibus
circumscriptae sedem et cathedram episcopalem in urbe vulgo
Porto Nacional, a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, constituimus,
*
quam idcirco ad civitatis episcopalis fastigium et gradum evehimus
cum omnibus iuribus et privilegiis, quibus aliae episcopales civitates
iure communi fruuntur et gaudent; ecclesiam vero ibidem existentem
et Beatae Mariae Virgini Gratiarum dicatam, sub eodem titulo et
invocatione ac eandem servaturam parochialitatem cum animarum
cura ut antea exercenda, ad Cathedralis statum et dignitatem, praevia
liturgica consecratione, evehimus atque extollimus; simulque ipsi
eiusque pro tempore Episcopis tribuimus honores, insignia, favores,
gratias, privilegia et iura, quibus aliae Cathedrales Ecclesiae in America
Latina earumque Antistites tum ex iure communi, tum ex legitima
consuetudine non tamen ex titulo oneroso vel peculiari indulto,
pollent ac fruuntur. Domum praeterea ibidem exstantem, quam citius
reparandam, Nos uti residentiam Episcopi Portus Nationalis attribuimus.
Quoad* aedes vero pro Curia ecclesiastica, Seminario dioecesano,
necnon quoad patrimonium dioecesanum stabili modo constituendum,
id, ut citius fiat, liberalitati fidelium atque industriae zeloque novi Episcopi
summopere commendamus. Huiusmodi autem dioecesim sic erectam
constituimus suffraganeam Metropolitanae Ecclesiae Mariannensis,
donec aliter provisum sit, atque illius Episcopum ac in munere successores
metropolitico iuri eiusdem Archiepiscopi Mariannensis subiicimus.
Quae praeterea in memoratis Apostolicis sub plumbo litteris,
quinto kalendas maii anni Incarnationis Dominicae millesimi octingentesimi
nonagesimi secundi datis, constituenda disponuntur de novarum
dioecesum in Brasiliana regione honoribus, gratiis, privilegiis, indultis,
favoribus, dotatione atque de novorum Episcoporum ^potestate, auctoritate,
attributionibus, taxatione; item de Capituli Cathedralis vel saltem
Consultorum Collegii ac Seminarii institutione, regimine et administratione,
de Vicarii Capitularis seu Administratoris in sede vacante ele-