AAS 8 (1916), p. 94

ctione, de ipsorum clericorum et christifidelium iuribus atque officiis,
de documentorum traditione aliisque id genus, omnia accurate observanda
censeantur ad tramitem sacrorum Canonum et potissimum Tridentini
Concilii, ad novam quod attinent erectam dioecesim Portus Nationalis.
Praeterea ut novae huius dioecesis Antistites et suae dignitatis
decorem tueri et clericorum sustentationi consulere et divini cultus
impensis aliisque dioecesis necessitatibus occurrere queant, Nos in novae
episcopalis sedis dotem ac mensam perpetuo assignamus et attribuimus
emolumenta Curiae ecclesiasticae, proventus iure communi vel legitima
consuetudine statutos, ceterasque fidelium oblationes in quorum spirituale
bonum haec nova dioecesis erecta est. Quum adsit autem in Urbe
Collegium Pium-Latinum-Americanum, in quo adlecti Evangelii 'praecones
et animarum rectores, ipsis sub oculis Romanorum Pontificum
excoluntur, praecipimus ut, quemadmodum a ceteris Americae Latinae
dioecesibus secundum ea, quae in plenario Americae Latinae concilio
Romae anno millesimo octingentesimo nonagésimo nono celebrato
decreta sunt, etiam a modo condita dioecesi Portus Nationalis eiusque
sumptibus alendi, ubi primum fieri poterit, duo saltem huc mittantur,
non intermissa vice, delecti iuvenes, qui religionis scientiam in ipso
veritatis centro acquisitam cum suis deinde civibus utiliter communicent.
Ut vero stabilius et sustentationi horum Clericorum et Collegii
Pii-Latini-Americam dotationi sit provisum, vehementer exoptamus ut
cura et studio Praesulis pro tempore novae dioecesis, quo citius fieri
poterit, tot conferantur bona, quot necesse est ut ex eorum reditibus
bini memorati alumni, aut modo saltem unus, ex ipsis sustentari queat,
eosque reditus, ubi primum percipiantur, Collegio Pio-Latino=Americano
de Urbe perpetuo attribuimus. Quae autem hisce Litteris apostolica
auctoritate a Nobis decreta sunt nulli hominum, ullo unquam tempore,
infringere aut iis repugnare vel quomodolibet contraire liceat. Si quis,
quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum
esse poenis a sacris canonibus contra obsistentes exercitio ecclesiasticae
iurisdictionis statutis. Ad haec autem exsecutioni mandanda
deputamus Venerabilem Fratrem Iosephum Aversa, archiepiscopum
titularem Sardianum et in ditione Brasiliana Nuntium Apostolicum,
eique necessarias huic negotio facultates tribuimus, etiam subdelegandi
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum ac definitive sententiam
dicendi de Quavis occurrente difficultate vel oppositione, imposito
onere Romam ad Sacram Congregationem Consistorialem intra sex
menses fidem, authentica forma exaratam, absolutae exsecutionis huius
Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique has praesentes Lit-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.