AAS 9 (1917), p. 21
«tus, ut omissionibus praeteritis suppleri valeat...; namque bona fides
« plurimum semper valuit, ut Missarum absolutio a S. G. concederetur.
« Aliter vero sese gerit S. C. quandocumque constiterit, reditus adhuc
« satis esse oneribus sustinendis, adeoque hoc in casu omissiones quam-
« primum suppleri praescribit.
« Quando vero S. G. absolutionem concedit, imponit semper salu-
« tare m aliquam poenitentiam, ac praesertim celebrandi certum Missa-
« rum numerum ».
Ex his vero colligitur, iniunctionem a S. G. fieri solitam in hisce
absolutioni bus concedendis, esse potius in genere poenitentiae, quam in
eodem censu, quo, in indulgentiarum concessione, haberi solet opus
bonum a recipiente indulgentiam peragendum. Quin immo iuxta Benedictum
XIV, de syn. dioec, 1. XIII, c. 15, ipsa Apostolica Sedes causam
hanc pietatis, quatenus necessaria dicatur, in se suscepisse videtur,
quum « in suffragium et expiationem animarum, pro quibus omissa
« Sacrificia offerri debuerant, congruum Missarum numerum celebrari
« quotidie mande t ab aliquibus Cappellanis huic muneri addictis in
« Vaticana Basilica » ; cui argumento aliud addi potest quod suppeditat
praeclara Constitutio Ssmi Dñi Nostri Benedicti XV, Incruentum Altaris
d. 10 aug. 1915, ubi altera e tribus Missis omnibus Sacerdotibus die
solemnis commemorationis Defunctorum celebrandis indultis reservari
iubetur « ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravi-
« mus » nempe « ut omissa cum ingenti defunctorum detrimento suf-
« fragio, quantum in Nobis est, aliquo pacto suppleamus ». Cfr. Act. Ap.
Sedis, 1915, p. 403.
RESOLUTIO. - Quum porro in plenariis comitiis Emorum Patrum
S. C. Concilii die 20 nov. 1915, cum praemissis animadversionibus propositae
fuissent preces Episcopi H., super his rescribendum Emi Patres
censuerunt: « S. C, attentis expositis, benigne tribuit Episcopo oratori
« facultatem impertiendi petitam condonationem : curet tamen idem Epi-
« scopus ut una saltem Missa celebretur pro oneribus quorum satisfactio-
« nem omisit defunctus parochus, supplente in reliquis Sanctitate Sua
« de thesauro Ecclesiae ».
Quam resolutionem SS. D. N. Benedictus Div. Prov. PP. XV, in
audientia infrascripto Secretario concessa die 22 eiusdem mensis et
anni, approbavit.
O. GIORGI, Secretarius.