AAS 9 (1917), p. 31

sanctitatis fama quam Dei Ancilla in vita sibi adepta fuerat, post obitum
magis in dies invalescens, causa et ratio fuit Inquisitionibus Ordinariis
Informati vis super ea conficiendis; quibus absolutis et ad Sacram Rituum
Congregationem transmissis, servato iuris ordine, de signanda Commissione
Introductionis Causae actum est. Itaque, instante Iosepho Antonio
a S. Ioanne in Persiceto, Ordinis Minorum Cappuccinorum Procuratore
Generali et huius Causae Postulatore, quum, revisione scriptorum eidem
Servae Dei attributorum peracta, nihil obstet quominus ad ulteriora procedi
possit, attentis litteris postulatoriis quorumdam Emorum S. R. E.
Cardinalium, plurium Rmorum Sacrorum Antistitum, necnon Capitulorum,
Ordinum et Congregationum religiosarum, rogantibus etiam viris
ecclesiastica vel civili dignitate praestantibus, Emus et Rmus Dnus Cardinalis
Aidanus Gasquet, eiusdem Causae Ponens seu Relator, in ordinariis
Sacrorum Rituum Congregationis comitiis subsignata die ad Vaticanum
coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit: An sit
signanda Commissio Introductionis Causae, in casu et ad effectum de quo
agitur ? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post
relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo
Mariani, Fidei Promotore, omnibusque accurate discussis et perpensis,
rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem
si Sanctissimo placuerit. Die 12 decembris 1916.
Facta postmodum de his Sanctissimo Domino nostro Benedicto
Papae XV, per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi
Pro-Praefectum, relatione, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacri Consilii
ratum habens, signare dignata est Commissionem Introductionis
Causae Servae Dei Mariae Magdalenae de Bengy, vice-comitissae de
Bonnault d'Houet, fundatricis Societatis Sororum fidelium sociarum Iesu,
die 13, eisdem mense et anno.

ffc A. CARD. Vico, EP. PORTUEN. ETS. RUFINAE,
S. R. C. Pro-Praefectus.

L. $ S.

Alexander Verde, Secretarius.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.