AAS 9 (1917), p. 425

consilium iniverint, atque occasione arrepta novae finium delimitationis
pro diocesi Wilcanniensi proponendae, hanc novae dioecesis erectionem
iterum examini subiecerint, praeside atque auspice Venerabili Fratre
Bonaventura Gerretti in Australasia Apostolico Delegato, Nos collatis
consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, post maturum examen, hanc Australiae Praesulum,
propositionem probandam ac suprema auctoritate Nostra sanciendam
existimavimus. Quare, Motu proprio atque ex certa scientia et matura
deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium vi, e dioecesi Goulbournensi, annuente illius dioecesis
Episcopo, quindecim districtus paroeciales separamus sive dismembramus.
Horum nomina sunt Wagga-Wagga, lume, Goolamon, Ganmain,
Narrandera, Leeton, Jerilderie, Berrigan, Lockhart, Tirana, Henty, Balldale,
Gorowa, Albury et Germanton. Ex his districtibus paroecialibus,
sic separatis, volumus ut constet nova dioecesis, cui Wagga-Wagga
nomen facimus; pariterque statuimus, ut locus residentiae Episcopi in
civitate Wagga-Wagga ligatur. Haec autem praecipimus, decernentes
praesentes litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et
fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, illisque
ad quos spectat, vel in posterum spectare poterit, in omnibus et
per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis iudicandum esse
ac definiendum, atque irritum et inane fieri si secus super his, a quoquam,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non
obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito
non tollendo, aliisque apostolicis Constitutionibus ceterisque omnibus
in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXVIII iulii MCMXVII, Pontificatus Nostri anno tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

III

DUODECIM DISTRICTUS PAROECIALES AB ARCHIDIOECESI SYDNEYENSI DEFUNGUNTUR
ET DIOECESI GOULBOURNENSI ADIICIUNTUR. *
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam.— Quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene, prospere ac feliciter eveniant, ea ut mature praestemus,
Nos admonet supremi apostolatus munus, quo in terris, licet

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.