AAS 9 (1917), p. 426

immeriti, fungimur. Iamvero, cum per novae Dioecesis de Wagga-Wagga
in Australia erectionem, plures amiserit Paroeciales districtus Dioecesis
Goulbournensis, Sydneyensis autem archidioeceseos territorium nimis
extensum videatur, opportunum visum est consilium, ex voto nonnullorum
Australiae Praesulum, atque inspecta propositione a Venerabili
Fratre Bonaventura Gerretti in Australasia Apostolico Delegato exhibita,
duodecim Paroeciales districtus a territorio archidioecesis Sydneyensis
separare, eosque vicissim Goulbournensis dioecesis territorio
adnectere. Nos autem, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, inspectis aequis adductis
rationibus, propositum consilium in omnibus approbantes, Motu
proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, assentiente
explicite Sydneyensi Archiepiscopo, e territorio ipsius archidioecesis
duodecim districtus Paroeciales, quorum nomina sunt Milton, Braidwood,
Araluen, Moruya, Cobargo, Bega, Pambula, Bombala, Cooma, Michelego,
Queanbeyan et Bungendore, separamus sive dismembramus, eosque
territorio dioecesis Goulbournensis, eadem auctoritate Nostra, adnectimus,
adnexosque declaramus. Haec statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad
quos spectat, vel in posterum spectare poterit, in omnibus et per omnia
plenissime suffragari ; sicque in praemissis iudicandum esse ac definiendum,
atque irritum et inane fieri si secus super his, a quoquam,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus
Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non
tollendo, aliisque apostolicis Constitutionibus et sanctionibus, ceterisque
omnibus in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXVIII iulii MCMXVII, Pontificatus Nostri anno tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.