AAS 9 (1917), p. 427

IV

DECERNITUR WILCANNIENSEM DIOECESIM, ADDITIS SEX DISTRICTIBUS PAROE-

CIALIBUS A DIOECESI BATHURSTENSI DISIUNCTIS, NOMEN POSTHAC ASSUMERE

WILCANNIA-FORBES, EIUSQUE EPISCOPUM RESIDERE ALTERNIS IN CIVITATE

BROKEN-HILL ET IN CIVITATE FORBES PER SEX ANNI MENSES.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum ex Apostolico munere, quo
fungimur, Ecclesiarum omnium cura Nobis commissa sit, quae rei sacrae
procurationi melius gerendae faciant, et quae felici illarum statui idonea
magis atque opportuna videantur, sollicito ac paterno studio praestare
satagimus. Iamvero cum Wilcanniensis dioecesis in Australia iam ab
anno 1887 canonice erecta atque apostolicis curis bo. me. ioannis Dunne
concredita, nunc desideratissimo Pastore suo, qui pie obiit die xxv mensis
decembris elapsi anni, viduata manserit; et cum, ipso Episcopo Dunne
dum in vivis esset testante, experientia docuerit, territorium supradictae
dioeceseos ita esse dispositum, ut perdifficilem animarum curam Missionariis
redderet, nonnullis Australiae Praesulibus, auctore et auspice
Venerabili Fratre Bonaventura Cerretti in Australasia Apostolico Delegato,
visum est perutile consilium novam supradictae Dioecesis finium delimitationem
Sanctae huic Sedi proponere. Nos autem, omnibus rei momentis
mature examinatis ac perpensis cum V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, propositionem hanc
Australiae Praesulum ultro probandam existimavimus. Quae cum ita
sint, Motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, annuente
Episcopo Bathurstensi, e territorio illius dioeceseos sex Paroeciales districtus
separamus atque dismembramus. Hos sex districtus, qui appellantur
Fortes, Condobolin, Parkes, Peak Hill, Narromine et Warren, a dioecesi
Bathurstensi sic disiunctos, Wilcanniensis dioecesis territorio adiungimus.
Volumus insuper ut eadem dioecesis, supradictis aucta districtibus,
nomen sumat dioeceseos Wilcannia-Forbes; praecipimusque ut Episcopus
residentiam duplicem habeat, alteram in loco veteris residentiae,
nempe in civitate Bröken-Hill, alteram vero in civitate Fortes, et ad
commune spirituale bonum Dioeceseos, sex mensibus in Bröken-Hill,
sex vero mensibus in Forbes quotannis commorari teneatur. Haec statuimus,
decernentes praesentes litteras firmas, validas atque efficaces

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.