AAS 9 (1917), p. 428

semper extare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectat, vel in posterum spectare
poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis
iudicandum esse ac definiendum, atque irritum et inane fieri si
secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae
regula de iure quaesito non tollendo, aliisque apostolicis Constitutionibus
et sanctionibus ceterisque omnibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
xxviii iulii MCMxvir, Pontificatus Nostri anno tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

EPISTOLA

AD RMUM D. IACOBUM OGIER, SACERDOTALIS FOEDERIS « PRO PONTIFICE ET
ECCLESIA » MODERATOREM GENERALEM: PRO OBLATA PETRIANA STIPE GRATIAS
AGENS, DE PIA SODALITATE ADAUCTA LATIUSQUE PROPAGATA GRATULATUR.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — In maximis
sollicitudinibus quae e Summi Pontificatus munere seiungi nequeunt,
his praesertim calamitosissimis tempestatibus, haud mediocre solatii argumentum
Nobis praebet arcta fidelium cum Apostolica Sede coniunctio.
Quum vero ad hanc coniunctionem conservandam augendamque illa
potissimum spectet Sacerdotum consociatio quae a Pontifice et ab Ecclesia
nomen habuit, esse non potest quin eandem Sodalitatem patria caritate
prosequamur. Neque hoc immerito; nobilissima enim sacerdotalis
societas, ut libenter ex iis etiam comperimus quae viva voce nuper retulisti,
opitulante Deo et operam conferente dilecto filio nostro Cardinali
Billot, quo ipsa patrono utitur, uberes usque adhuc fructus tulit, suo
ipsius proposito penitus consentaneos, quod in amore Vicarii Iesu Christi
fovendo, in Ecclesiae veneratione provehenda, in utriusque iuribus tuendis
continetur. Quae igitur tibi coram patefecimus, his confirmare litteris
exoptamus, magna scilicet Nos voluptate adfectos fuisse cum per te noverimus
ex hoc immani bello nullum Sodalitati, quam ipse moderaris,
partum esse detrimentum, quin adeo eandem e sacro ordine in laicum
coetum pertinuisse. Is enim, ut ipse referebas, belli fluctibus hinc inde

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.