AAS 9 (1917), p. 529
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP. XV
MOTU PROPRIO
I
DE SACRA CONGREGATIONE PRO ECCLESIA ORIENTALI
BENEDICTUS PP. XV
Dei providentis arcano consilio locum obtinentes beati Petri
Apostolorum Principis, quem Dominus Iesus animarum, suo
redemptarum sanguine, Pastorem in terris summum perpetuumque
constituit, omnem Nos adhibere vigilantiam et curam ut
universae ac singulae non modo conserventur sed accrescant
ecclesiae, ex quibus compactum et coagmentatum constat unum
corpus Christi mysticum, seu Ecclesia Catholica, equidem pro
apostolici officii conscientia studemus. Cum autem omnes particulares
ecclesias paterna caritate complectimur, tum praesertim
orientales, quippe quae in vetustiore suorum temporum
memoria lumina offerant sanctitatis doctrinaeque tam clara, ut
eorum splendore etiam nunc, tanto intervallo, reliquas christianorum
regiones collustrari videamus. Iam vero contemplari sine
maerore non possumus, quemadmodum- ex florentissimis amplissimasque
tam tenues ac miserae sint effectae, postquam scilicet
lamentabilium series continuatioque causarum maximum
orientalium numerum ab Ecclesiae Matris complexu distraxit.