AAS 9 (1917), p. 98
Oceani Pacifici insulis vulgo dictis « Queen Charlotte Islands ». Volumus
quoque ut duplex huic novo Vicariatui sit titulus, Yukonensis
nempe et Principis Ruperti, itemque ut Vicario committatur episcopali
charactere insignito. Haec statuimus decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque eficaces semper exstare et permanere, suosque
plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos
spectant sive spectare poterunt plene suffragari, irritumque et inane
fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter
sive ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae
Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus
et sanctionibus apostolicis, ceterisque omnibus in contrarium
facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XX novembris MGMXVI, Pontificatus Nostri anno tertio.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
II
TEMPLUM SS. EUCHARISTIAE SACRAMENTO IN CIVITATE BONAERENSI CONSE-
CRATUM, BASILICAE MINORIS TITULO IN PERPETUUM AUGETUR.
BENEDICTUS PP. XV
Ad perpetuam rei memoriam. — Nihil est Nobis antiquius, quam
ut tempia Dei efficiamus augustiora, praesertim quum id meritae sit
laudi fidelibus, qui, religionis studio permoti, sacras illas aedes de suo
impendio exstruendas atque exornandas curaverint. Quum vero venerabilis
frater Archiepiscopus Bonaërensis Nobis significaverit, dilectam
in Christo filiam Mariam Mercedoniam Castellanos et Anchorena, pro
eius cultu et amore erga Sacramentum augustum, peramplo in tanti
mysterii honorem templo, in sua Archiepiscopali Urbe nuper a solo erigendo
ac ditissimis omnigenae artis operibus exornando, sumptus suffecisse,
Nos hanc dilectam in Christo filiam ob eximium huius pietatis
studium optato praemio remunerantes, atque eiusdem Praesulis votis
benigne exceptis, praefatum templum conspicuae dignitatis titulo libentes
locupletamus. Quare, de consilio etiam VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium
sacris Ritibus tuendis, praesentium tenore, Apostolica Auctoritate
Nostra, templum sanctissimo Eucharistiae Sacramento in civitate Bonaerensi
recens consecratum dicatumque, Basilicae Minoris titulo perpe-