AAS 9 (1917), p. 97
ACTA APOSTOLICAE
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
I
PRAEFECTURA APOSTOLICA JUKONENSIS IN VICARIATUM ERIGITUR, DUPLICI
TITULO DENOMINANDUM, JUKONENSIS NEMPE ET PRINCIPIS RUPERTI.
BENEDICTUS PP. XV
Ad futuram rei memoriam. — Quae in longinquis catholici orbis
regionibus christiani nominis incremento et rei sacrae procurationi
melius gerendae conducant, ea ut sollicito studio praestemus Nos admonet
supremi Apostolatus officium, quo in terris nullis quidem meritis
Nostris divinitus fungimur. Iamvero ad promovendum potius animarum
bonum ab hac S. Sede postulatum est, ut Praefectura Apostolica Yukonensis,
in provincia ecclesiastica Vancouveriensi, novo quidem eidem
addito territorio, in Vicariatum Apostolicum erigeretur. Nos autem, collatis
consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis, de huiusmodi proposita erectione atque amplificatione
cum iisdem agentes, inspectis enunciatae Praefecturae conditionibus,
postulationi memoratae annuendum ultro libenterque existimavimus.
Quam ob rem, Motu proprio atque ex certa scientia et suprema deliberatione
Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, dictam Praefecturam Apostolicam Yukonensem in
Apostolicum Vicariatum erigimus, novoque huic Vicariatui territorium
addimus, ab Archidioecesi Vancouveriensi in Canada distrahendum, quod
inter gradus 54 et 53 latitudinis borealis continetur, cum proximism m